Charter Document - 05130043

Charter Document - 05130043


Charter Number: 05130043
Cartulary Title: Early Scottish Charters Prior to A.D. 1153
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1122
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Calixtus Episcopus servus servorum Dei illustri et glorioso Scottorum Regi Alexandro salutem et apostolicam benedictionem Pro episcoporum qui in tuo sunt regno presumptione atque pro venerabilis fratris T[urstini] Eboracensis Archiepiscopi negotio alias ad te jam litteras misimus sed in nullo apud te usque adhuc uti comperimus exauditi sumus Quamobrem nobilitatem tuam litterarum presentium visitatione in Domino commonentes precipimus ut regni tui episcopos sese invicem consecrare absque metropolitani licentia nullatenus non permittas Cum autem ecclesiarum opportunitas exegerit ad metropolitanum tuum Eboracensem videlicet Archiepiscopum electi reverenter accedant et aut per ejus manum aut si necessitas ingruerit per ejusdam licentiam consecrationem accipiant Cui nimirum Archiepiscopo et illos et teipsum tanquam patri et magistro humiliter obedire apostolica auctoritate precipimus Datum Tarenti decimo octavo Kal Februarii