Charter Document - 05130041

Charter Document - 05130041


Charter Number: 05130041
Cartulary Title: Early Scottish Charters Prior to A.D. 1153
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Gratitude
Date: 1122
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Alexandro illustri Regi Scottorum Eadmerus quondam electus Episcopus Scotie salutem et servitium Pro benigna voluntate quam se erga me vestra excellentia olim habuisse monstrare dignata est gratias quas possum vobis exsolvo Et quidem benignitatis vestre non meritorum meorum fuisse non nescio quod pretermissis innumeris quos et vite probitas et sapientie atque prudentie illustrabat auctoritas me in episcopatum elegistis et regno vestro in eis que Dei sunt preesse voluistis Reddat vobis omnipotens Deus pro tam bona voluntate illud premium quod bona voluntas meretur apud Eum Et hoc utique orat quotidie et desiderat anima mea Quod autem res alium quam propositi communis tenor extiterit eventum sortita est ei disposition quam penetrare vel subterfugere nemo potest ascribendum fore non dubito Quid tamen ex discessu meo a pontificatu didicerim si facultas mihi daretur secretius vobis loque ndi sancte fidei vestre notificarem Licet enim eorpore a vobis discesserim noveritis tamen pro certo quod fidem quam vobis debeo Deo juvante non violabo Unde vestrum et regni honorem in quibuscumque potero si non spreveritis fideliter queram Ipso teste qui conscientie mee solus et verus inspector est Nec hec dico quod multum desiderem in regno vestro episcopari sed tamen mallem dignitatem terre vestre augeri quam minorari Preterea noverit beatitudo vestra quod omnes qui audiunt qualiter electus susceptus et pontificatu saisitus et loco pontificis substitutus fui una sententia asserunt nec me juste potuisse episcopatum dimittere nec alium me vivente juxta legem Domini substitui posse Nec enim vir uxorem suam aut uxor virum ut alii nubat dimittere legaliter potest Sed fortasse dicitis Tu dimisisti Dimisi quidem sed [quod cum pace vestra dicatur] illata vi cui contraire nequivi Cum enim perpes discordia et interminabiles inimicitie mihi ex vestra parte per eos quos vobis familiares esse sciebam intenderentur nisi episcopatui funditus cederem et his vester habitus circa me et dissaisitio qua me bis rebus ad pontificatum pertinentibus sine lege et judicio spoliastis attestarentur necessario dimisi quod ablatum retinere non potui Sed de istis epistolari brevitate disquiri commode non valet Quamobrem omissis istis breviter suggero quia si in pace vestra permittitis et opem [ut vestram regalem sublimitatem decet] ferre volueritis ut ad vos honorifice redeam ad explendum apud vos servitium Dei et vestrum secundum voluntatem Dei conabor iter aggredi et in omnibus voluntati vestre parere nisi [quod absit] videatur voluntati Dei resistere Quodsi amplecti minime vultis ultra non possum Deo causam ecclesie sue committo Ipse videat Ipse dispenset Ipse quod quisque meretur in hoc suo negotio cuique reddat Ego liberavi ut estimo animam meam Ego uti debui coram eo exposui causam meam paratus in omnibus sequi voluntatem suam Ne tamen putetis me in aliquo velle quidquam derogare libertati vel dignitati regni Scottorum securum vos esse volo quia quod a me petiistis et ego tunc quidem acquiescere nolui estimans aliud quam secundum quod postmodum didici estimare debebam de Rege scilicet Anglorum de Pontifice Cantuariorum et de benedictione sacerdotali si hucusque persistitis in sententia vestra me amplius contradictorem non habetis nec illa me a servitio Dei et amore vestro quin quod volueritis faciam ullo modo divellent tantummodo alia que pontificis Sancti Andree juri competunt mini liceat cum vestra bona voluntate administrare Hec olim vobis insinuassem sed quia rumor quaque discurrebat vos in Angliam postposita omni ambiguitate tunc vel tunc aut certe tunc venturum scribere distuli quod magis optabam secreto vobis adfatu declarare Sive igitur ista suscipiatis sive altiori consilio postponatis ego quod mea refert pura et simplici conscientia feci Ipso cuncta inspiciente et examinante qui novit quid cuique redditurus equo moderamine sit Quoniam ergo in manu ejus sunt etiam corda omnium regum intimo corde rogo ut Ipse cor vestrum et actus vestros ad se sua gratia dirigat quatenus et ecclesia sua que in regno vestro peregrinatur vestra ope in sancta conversatione de die in diem proficiat et anime vestre post hanc vitam beatitudinis eterne merces exinde proveniat Amen Quid de istis excellentie vestre placeat benigne queso mihi fideli vestro litteris suis notificare dignetur Vale