Charter Document - 05130038

Charter Document - 05130038


Charter Number: 05130038
Cartulary Title: Early Scottish Charters Prior to A.D. 1153
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Letter
Date: 1120
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Caro Domino et amico intimo Alexandro Dei gratia Regi Scottorum Radulfus Archiepiscopus salutem et orationes Gratias Deo innumerabiles referimus qui ad cognoscendum atque petendum que debebatis remotis nebulis mentis vestre oculos aperuit Gratias nihilominus generalitati vestre qui petitionibus vestris legitimis nos vobis ex amicis amicissimos ex familiaribus familiarissimos et junctissimos reddidistis Licet enim ipsis petitionibus quasi oculum aut dexteram a corpore nostro avellere queratis laudare tamen habeo justum desiderium vestrum et in quantum potero secundum Deum illi obtemperare Volens quidem et si pace Dei et vestra potest did invitus assentior bone vestre voluntati volens vero quia Dei voluntati quem in hoc facto presentem atque propitium conspicio resistere non audeo nec cor vestrum in nos amaricare invitus autem quod [quasi solus] et patris consolatione ac relevatione assidua et filii sapientis consilio et auxilio in infirmitate nostra ac etate destituor O sapientis viri consilium [si nos eo non spoliaretis et cum spolietis] qui tantum virum tam famosum tam ecclesie Dei utilem vita et moribus et litteris divinis et si opus fuerit secularibus a pueritia instructum terre vestre consilio preesse in his que ad Deum pertinent satagatis Si alius ex partibus longinquis quod petitis peteret pro certo sciatis non paterer elongari a nobis cordis nostri arcanum sed vobis nihil est secundum Deum quod abnuere velimus Mittimus ergo ad vos personam quam petitis et omnino liberam ut a vobis certius discat si ad honorem Dei et sancte matris Cantuariensis videlicet ecclesie spectet petitio vestra Caute igitur et cum consilio tractate quod agitis quia sunt multi qui libenter sacrationem istius disturbarent et si valerent disturbando cassarent Proinde nostrum esset consilium ut quam citius ad nos remitteretur sacrandus ne dilatione quod timemus interveniat vel quod nollemus Salutat vos conventus fratrum ecclesie nostre vere fideles vestri et omnino ad servitium vestrum parati In commune autem rogamus ut ita vos habeatis erga fratres nostros qui in regno vestro sunt ut Deus vobis inde gratias habeat et nos Valete

Source (click image below to view full size)