Charter Document - 05130036
Charter Number: | 05130036 |
---|---|
Cartulary Title: | Early Scottish Charters Prior to A.D. 1153 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Foundation |
Date: | 1114 - 1122 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Durham Cathedral Archive - Cartularium Vetus (f112v) People of Medieval Scotland |
Charter:
In nomine Sancte et Individue Trinitatis qua unus Deus adoratur et colitur et creditur Quia sicut rex et propheta David testatur domum Dei semper decet sanctitudo ego Alexander Dei gratia Rex Scottorum filius Regis Malcolmi et Regine Margarete et ego Sibilla Regina Scottorum filia Henrici Regis Anglie volentes domum Domini decorare et habitationem ejus exaltare ecclesiam in honorem Sancte Trinitatis dedicatam que est in Scona concedimus et tradimus ipsi Deo et Sancte Marie et Sancto Micheli et Sancto Johanni et Sancto Laurencio et Sancto Augustino liberam et solutam et quietam ab omni exactione et inquietudine a quibus regia dignitas et potestas potest eam liberare patrocinare et defendere Ad Dei igitur cultum et honorem dilatandum et exaltandum placuit nobis clericos canonicorum professione Deo famulantes de ecclesia Sancti Osualdi de qua fama religionis nobis innotuit honesto proborum virorum consilio a domino Adelualdo priore requirere Quibus ab ipso priore nobis concessis omni professione et subjectione liberis et solutis curam et custodiam prefate ecclesie sic commisimus ut ordinem ibi constituant ad serviendum Deo canonice secundum regulam Sancti Augustini Terras etiam et possessiones et consuetudines subscriptas eidem ecclesie pro nobismetipsis et pro animabus patrum et matrum et fratrum et sororum et antecessorum et successorum nostrorum fidelium jure perpetuo possidendas concedimus Et nequis sacrilegio ausu hec violare presumat regia auctoritate hujus carte testimonio confirmamus Terre autem et possessiones hec sunt Infervus cum quinque carrucatis terre Benchorin cum tribus carrucatis terre Fotheros cum una carrucata Kynochtred cum una carrucata Fingask cum una carrucata Dufrothni cum tribus carrucatis Cleon cum tribus carrucatis Liff cum sex carrucatis Grudin cum decem carrucatis Inuergourin cum tribus carrucatis et quinque mansiones domuum unam apud Eduenesburg et unam apud Striuelin et unam apud Inuerkethyin et unam apud Perth et unam apud Aberdon et communionem aque de Thei ut in ea possint piscari sicut ad opus regis et can unius navis sive proprie navis fratrum sive illius quem proloquentur et medietatem coriorum ad coquinam regis pertinentium et omnes pelles arietinas et agninas et medietatem uncti et sagiminis et decimam panum regis ubicunque fuerit a northo de Lambremor Ego Alexander Dei gratia Rex Scottorum propria manu mea hec confirmo et sigillo mee ymaginis hec consigno Ego Sibilla Dei gratia Regina Scottorum propria manu mea hec confirmo Ego Gregorius Episcopus auctoritate Dei et Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli et Sancti Andree Apostoli ne quis hec violare presumat sub anathemate confirmo Ego Cormacus Episcopus auctoritate Dei et Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli et Sancti Andree Apostoli ne quis hec violare presumat sub anathemate confirmo Ego Alexander nepos regis Alexandri de his testimonium perhibeo Ego Beth comes similiter Ego Gospatricius [frater] Dolfini assensum prebeo Ego Mallus comes assensum prebeo Ego Madach comes assensum prebeo Ego Rothri comes assensum prebeo Ego Gartnach comes assensum prebeo Ego Dufagan comes assensum prebeo Hujus etiam rei sunt isti alii testes Willelmus frater regine Edwardus Constabularius Gospatricius filiis Walthef Usieth Alfricus pincerna Ego Forn assensum prebeo