Charter Document - 05130035
Charter Number: | 05130035 |
---|---|
Cartulary Title: | Early Scottish Charters Prior to A.D. 1153 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Foundation |
Date: | 1114 - 1124 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
David Comes filiis Malcolmi Regis Scottorum Omnibus amicis suis Francis et Anglis et Scottis cunctisque sancte Dei ecclesie filiis salutem continuam Notum sit omnibus presentibus atque futuris me fundasse quoddam monasterium in Selechyrca scilicet ad abbatiam in honorem Sancte Marie et Sancti Johannis Evangeliste pro salute anime mee et patris et matris mee fratrum et sororum mearum omniumque antecessorum Hujus vero ecclesie monachis in elemosinam perpetue donavi terram de Selechirche sicut rivulus descendens a montibus currit in Gieruam usque ad rivulum ilium qui descendens de Crossinemara currit in Twodam et ultra eundem rivulum qui cadit in Gieruam quandam particulam terre inter viam que vadit de castello ad abbatiam et Gieruam videlicet versus veterem villam Et hec omnia ita donavi sicut melius habui in bosco et in plano et in aquis Et villam de Middelham et Bothendenam et Aeldonam sicut melius habui in terris et in aquis et in bosco et in plano Et totum dominium meum de Malros per medium vicum et per medium fontem usque ad fossam et sicut fossa dividit cadens in Twodam similiter in terris et in aquis et in bosco et in plano Et in Sprostona unam carrucatam terre et decem acras et unam maisuram carrucate pertinentem Et in Berewyce unam carrucatam et unam maisuram sub ecclesia usque in Twodam et dimidium unius piscature et septimam partem molendini et quadraginta solidos de censu de burgo per unum quemque annum Et in burgo de Rokesburge unam maisuram et septimam molendini et quadraginta solidos de censu et septimam partem piscature Et decimam caseorum de can scilicet de Galweia et dimidietatem coriorum coquine mee Et de omnibus occisionibus de quibus alteram partem habeo et similiter de unctis et de sepis sicut de coriis et omnes pelles multorum et agnorum et decimam coriorum cervorum et cervarum quos veltrarii mei capient Et aquas meas circa Selechirche communes ad piscandum suis propriis piscatoribus ut meis et pasturas meas communes hominibus suis ut meis et boscos meos domibus suis faciendis et ad ardendum ut mihi Et in Anglia in Hardingestrop quatuor viginti acras de terra in dominio scilicet cum pratis ad illud dominium pertinentibus et unam maisuram dominio pertinentem et duos bovarios scilicet quisque habet decem acras et in ultro sex virgatas et dimidiam de terra et sex maisuras versus pontem de Norhamtune et quandam insulam prati juxta pontem et molendinum ejusdem ville Et hec omnia supradicti monasterii monachis ita libere et pacifice jure perpetuo possidenda confirmavi ut mihi succedentium nullus nihil omnino nisi solas orationes ad anime salutem exigere presumat Hoc factum est Henrico Rege regnante in Anglia et Alexandro Rege in Scotia et Johanne Episcopo in Glasguensi ecclesia et Herberto Abbate in eadem abbatia His testibus supradicto Johanne Episcopo Matilde comitissa Henrico filio comitis Gvalthelino capellano Osberto capellano Alwyno capellano Willelmo nepote comitis Roberto de Bruis Roberto de Umframvilla Gualterio in Bolebec Roberto de paintona Cospatrico fratre Dalfini Hugone de Moruilla Pagano de Braiosa Roberto Corbet Reginaldo de Muscampf Galterio de Lyndeseia Roberto de Burnetuilla Cospatrico vicecomite Cospatrico filio Aldeue Uchtredo filio Scot Macchus Colbanus Gillemichel Odardo vicecomite de Babenburch Lyulf filio Uchtredi Radulfo Anglico Aimaro Galleio Rogerio de Lerecestria Adam camerario