Charter Document - 05130033
Charter Number: | 05130033 |
---|---|
Cartulary Title: | Early Scottish Charters Prior to A.D. 1153 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1113 - 1118 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Durham Cathedral Archive - Misc.Ch.722 People of Medieval Scotland |
Charter:
Domino suo carissimo Davidi Comiti Thor omnino suus salutem Sciatis domine mi quod Edgarus rex frater vester dedit mihi Ednaham desertam quam ego suo auxilio et mea pecunia inhabitavi et ecclesiam a fundamentis fabricavi quam frater vester rex in honorem Sancti Cuthberti fecit dedicari et una carrucata terre eam dotavit Hanc eandem ecclesiam pro anima ejusdem domini mei regis Edgari et patris et matris vestri et pro salute vestra et regis Alexandri et Mathildis regine Sancto predicto et monachis eius dedi Unde vos precor sicut dominum meum carissimum ut pro animabus parentum vestrorum et pro salute vivorum hanc donationem Sancto Cuthberto et monachis sibi in perpetuum servituris concedatis