Charter Document - 05130030

Charter Document - 05130030


Charter Number: 05130030
Cartulary Title: Early Scottish Charters Prior to A.D. 1153
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1113 - 1118
Date type: Assigned
Resource Link(s): Durham Cathedral Archive - Misc.Ch.760
People of Medieval Scotland
Models of Authority

Charter:

David comes Johanni Episcopo et Cospatrico et Colbano et Rodberto fratribus et omnibus suis fidelibus Tegnis et Drengis de Lodeneio et de Teuegetedale salutem Sciatis quod ego concedo monachis Sancti Cuthberti cum omnibus consuetudinibus omnia que habebant tam in terris quam in aquis die qua frater meus Edgarus vivus et mortuus fuit et sicut ego ipse domino meo Sancto Cuthberto post mortem illius fratris mei eisdem monachis concessi et sicut frater meus Edgarus Sancto Cuthberto et monachis suis dedit Swintunam et super altare in Coldingeham obtulit ita eandem omnino totam ex mea parte dono et concedo Sancto predicto et monachis eius liberam et quietam tenendam et amodo habendam sicut breve fratris mei predicti eis testatur Et precipio omnibus meis hominibus ut nullus eis amodo aliquam inde faciat molestiam vel injuriam Quia volo ut hanc meam donationem in pace et honorifice habeant et teneant et in perpetuum possideant Testimonio Mathildis regine et Willelmi filii sui et Johannis episcopi

Source (click image below to view full size)