Charter Document - 05130025

Charter Document - 05130025


Charter Number: 05130025
Cartulary Title: Early Scottish Charters Prior to A.D. 1153
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Letter
Date: 1107
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Alexandro gratia Dei Scottorum Regi Anselmus servus Ecclesie Cantuariensis salutem et fideles orationes et benedictionem Dei et suam quantum valet gratias agimus Deo et gaudemus ego et tota congregatio Ecclesie Christi Cantuariensis quia Deus vos in regnum paternum hereditario jure post fratrem vestrum sublimavit et quia vos moribus dignis regno decoravit Pro fratre vestro qui sancte vivendo meruit ut de hac vita bono fine misericordia Dei transiret sicut pro dilecto dilectore nostro secundum petitionem vestram oramus et orabimus ut Deus anime illius glorie sue cum electis suis gaudium eternum tribuat et eternam beatitudinem concedat Scio quia celsitudo vestra meum amat et desiderat consilium in primis igitur oro Deum ut Ipse vos sancti sui Spiritus gratia sic dirigat et in omnibus actibus vestris consilium attribuat ut ad regnum celeste post hanc vitam vos perducat Nostrum autem consilium est ut timorem Dei et bonos ac religiosos mores quos in adolescentia et ab infantia cepistis habere Ipso adjuvante a quo accepistis studeatis tenere Tunc enim bene reges regnant cum secundum voluntatem Dei vivunt et serviant Ei in timore et cum super seipsos regnant nec se vitiis subjiciunt sed illorum importunitatem constanti fortitudine superant Non enim repugnant in rege virtutum constantia et fortitudo regia Quidam enim reges sicut David et sancte vixerunt et populum sibi commissum cum rigore justitie et pietatis mansuetudine secundum quod res exigit rexerunt Sic vos exhibete ut mali vos timeant et boni vos diligant et ut vita vestra semper Deo placeat semper meus vestra vindictam malorum et premium bonorum post hanc vitam memoria retineat Omnipotens Deus vos et omnes actiones vestras nulli alii quam sue pie dispositioni committat De fratribus nostris quos in Scotiam secundum voluntatem fratris vestri qui de labore hujus vite sicut credimus ad requiem transivit misimus benignitatem vestram rogare necesse non putavimus quia bonam voluntatem vestram non ignoramus

Source (click image below to view full size)