Charter Document - 05130012
Charter Number: | 05130012 |
---|---|
Cartulary Title: | Early Scottish Charters Prior to A.D. 1153 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1094 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Edinburgh University - SHCA Durham Cathedral Archive - Misc.Ch.554 People of Medieval Scotland |
Charter:
Ego Dunecanus filiis regis Malcolumb constans hereditarie rex Scotie dedi in elemosinam Sancto Cuthberto et suis servitoribus Tiningeham Aldeham Scuchale Cnolle Hatheruuich et de Broccesmuthe omne servitium quod inde habuit Fodanus episcopus et hec dedi in tali quitantia cum saca et soca qualem unquam meliorem habuit Sanctus Cuthbertus ab illis de quibus tenet suas elemosinas Et hoc dedi pro me ipso et pro anima patris mei et pro fratribus meis et pro uxore mea et pro infantibus meis Et quum volui quod istud donum stabile esset Sancto Cuthberto feci quod fratres mei concesserunt Qui autem istud voluerit destruere vel ministris Sancti Cuthberti aliquod inde auferre maledictionem Dei et Sancti Cuthberti et meam habeat Amen + Dunecani Regis + Scriptoris Grentonis + Accard + Ulf + Malcolumb + Edgari + Hermer + Celfric + Earnulf + Vinget + Hemming + Teodbold +