Charter Document - 05130009

Charter Document - 05130009


Charter Number: 05130009
Cartulary Title: Early Scottish Charters Prior to A.D. 1153
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Letter
Date: 1070 - 1089
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Lanfrancus indignus Sancte Cantuariensis Ecclesie Antistes gloriose Scottorum Regine M salutem et benedictionem Explicare non potest epistolaris brevitas quanta cor meum letitia perfudisti lectis litteris tuis quas mihi Deo amabilis Regina misisti O quanta jucunditate verba profluunt que Divino Spiritu inspirata procedunt Credo enim non a te sed per te dicta esse que scripseras Revera per os tuum locutus est Ille qui discipulis suis ait Discite a me quia mitis sum et humilis corde De hac Christi disciplina processit quod regali stirpe progenita regaliter educata nobili regi nobiliter copulata me hominem extraneum vilem ignobilem peccatis involutum in patrem elegis teque mihi in filiam spiritualiter habendam precaris Non sum quod putas sed sim quia putas Ne decepta remaneas ora pro me ut sim dignus pater orare Dominum et exaudiri pro te Orationum et benefactorum sit inter nos commune commercium parva quidem tribuo sed multo majora me recepturum esse confido De hinc igitur sim pater tuus et tu mea filia esto Mitto glorioso viro tuo et tibi carissimum fratrem nostrum dominum Goldewinum secundum petitionem tuam alios quoque duos fratres quia quod de servitio Dei et vestro fieri oportet solus ipse per se explere non posset Et rogo multumque rogo quatenus quod pro Deo et pro animabus vestris cepistis instanter et efficaciter perficere studeatis et si possetis aut velitis opus vestrum per alios adimplere multo desiderio vellemus hos fratres nostros ad nos redire quia valde in officiis suis necessarii erant ecclesie nostre Fiat tamen voluntas vestra et per omnia desideramus obedire vobis

Source (click image below to view full size)