Charter Document - 05130005
Charter Number: | 05130005 |
---|---|
Cartulary Title: | Early Scottish Charters Prior to A.D. 1153 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1040 - 1057 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Machbet filiis Finlach contulit pro suffragiis orationum et Gruoch filia Bodhe Rex et Regina Scottorum Kyrkenes Deo Omnipotenti et keledeis prefate insule Lochleuine cum suis finibus et terminis [Hi enim sunt fines et termini de Kyrkenes et villule que dicitur Pethmokanne de loco Moneloccodhan usque ad amnem qui dicitur Leuine et hoc in latitudine item a publica strata que ducit apud Hinhirkethy usque ad saxum hiberniensium et hoc in longitudine et dicitur saxum hiberniensium quia Malcolmus Rex filius Duncani concessit eis salinagium quod Scotice dicitur Chonnane Et venerunt hibernienses ad Kyrkenes ad domum cujusdam viri nomine Mochan qui tunc fuit absens et solummodo mulieres erant in domo quas oppresserunt violenter hibernienses non tamen sine rubore et verecundia Rei et eventu ad aures prefati Mochan pervento iter quam totius domi festinavit et invenit ibi hibernienses in eadem domo cum matre sua Exhortatione etenim matris sue sepius facta ut extra domum veniret que nullatenus voluit sed hibernienses voluit protegere et eis pacem dare quos omnes prefatus vir in ultionem tanti facinoris ut oppressores mulierum et barbaros et sacrileges in medio flamme ignis una cum matre sua viriliter combussit Et ex hac causa dicitur locus iste saxum hiberniensium] Cum omni libertate collata fuit villa de Kyrkenes Deo Omnipotent et keledeis absque omni munere et onere et exactione regis et filii regis vicecomitis et alicujus et sine refectione pontis et sine exercitu et venatione sed pietatis intuitu et orationum suffragiis [] Cum summa veneratione et devotione Makbeth Rex contulit Deo et Sancto Servano de Lochleuyn et heremitis ibidem Deo servientibus Bolgyne filii Torfyny cum omni libertate et sine onere exercitus regis et filii ejus vel vicecomitis et sine exactione alicujus sed caritatis intuitu et orationum suffragiis