Charter Document - 05120003
| Charter Number: | 05120003 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Royal charters granted to the Burgesses of Nottingham, A.D. 1155-1712 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1199 - 1200 |
| Date type: | Internal, Regnal |
| Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document Embedded Document |
Charter:
Johannes Dei gratia Rex Angliae Dominus Hyberniae Dux Normanniae Aquitanniae et Comes Andegaviae archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus justitiariis vicecomitibus et omnibus ballivis et fidelibus suis totius Angliae salutem Sciatis nos concessisse et praesenti carta nostra confirmasse Burgensibis nostris de Notingeham omnes illas liberas consuetudines quas habuerunt tempore Henrici Regis proavi nostri et tempore Henrici Regis patris nostri sicut carta ejusdem Henrici patris nostri testatur [] Praeterea concessimus etiam de proprio dono nostro et hac carta nostra confirmavimus eisdem liberis Burgensibus nostris Gildam Mercatorum cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus quae ad Gildam Mercatorum debent vel solent pertinere Et quod ipsi sint quieti de Tholonea per totam terram nostram infra nundinas et extra Et licet illis quom voluerint ex suis in fine anni praepositum suum facere qui de firma nostra pro ipsis respondeat ita quod si idem praepositus nobis displiceat illum ad voluntatim nostrum removebimus et ipsi alium ad libitum nostrum substituent Concessimus etiam eisdem Burgensibus ut quicumque ab eis constitutus fuerit praepositus ejusdem burgi solvat firmam ejusdem burgi ad dominicum scaccarium nostrum ubicumque fuerit in Anglia ad duos terminos medietatem scilicet ad clausum Paschae et medietatem in octabis Sancti Michaelis Quare volumus et firmiter praecipimus quod praedicti Burgenses habeant et teneant praedictas consuetudines bene et in pace libere et quiete honorifice et pacifice plenarie et integre sicut habuerunt tempore Henrici Regis proavi nostri et tempore Henrici Regis patris nostri cum praedictis augmentis quae eis concessimus Et prohibemus ne quis contra hanc cartam nostram praedictos Burgenses vexare praesumat in aliquo super decem libras forisfacti nostri sicut eis concessimus et rationabili carta nostra confirmavimus dum essemus Comes Moretoniae Hiis testibus Gaufrido filio Petri Comite Essexiae Willelmo Briwere Hugone Bard[ulf] Roberto filio Rogeri Willelmo de Stotevill Hugone de Nevill Simone de Pateshull Gilleberto de Norfolk Datum per manus Simonis Archidiaconi Wellensis et Johannis de Gray Archidiaconi Clivelandiae apud Clipston xix die Martii regni nostri anno primo
Markups
Names Markup:
Johannes Dei gratia Rex Angliae Dominus Hyberniae Dux Normanniae Aquitanniae et Comes Andegaviae archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus justitiariis vicecomitibus et omnibus ballivis et fidelibus suis totius Angliae salutem Sciatis nos concessisse et praesenti carta nostra confirmasse Burgensibis nostris de Notingeham omnes illas liberas consuetudines quas habuerunt tempore Henrici Regis proavi nostri et tempore Henrici Regis patris nostri sicut carta ejusdem Henrici patris nostri testatur []embed Praeterea concessimus etiam de proprio dono nostro et hac carta nostra confirmavimus eisdem liberis Burgensibus nostris Gildam Mercatorum cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus quae ad Gildam Mercatorum debent vel solent pertinere Et quod ipsi sint quieti de Tholonea per totam terram nostram infra nundinas et extra Et licet illis quom voluerint ex suis in fine anni praepositum suum facere qui de firma nostra pro ipsis respondeat ita quod si idem praepositus nobis displiceat illum ad voluntatim nostrum removebimus et ipsi alium ad libitum nostrum substituent Concessimus etiam eisdem Burgensibus ut quicumque ab eis constitutus fuerit praepositus ejusdem burgi solvat firmam ejusdem burgi ad dominicum scaccarium nostrum ubicumque fuerit in Anglia ad duos terminos medietatem scilicet ad clausum Paschae et medietatem in octabis Sancti Michaelis Quare volumus et firmiter praecipimus quod praedicti Burgenses habeant et teneant praedictas consuetudines bene et in pace libere et quiete honorifice et pacifice plenarie et integre sicut habuerunt tempore Henrici Regis proavi nostri et tempore Henrici Regis patris nostri cum praedictis augmentis quae eis concessimus Et prohibemus ne quis contra hanc cartam nostram praedictos Burgenses vexare praesumat in aliquo super decem libras forisfacti nostri sicut eis concessimus et rationabili carta nostra confirmavimus dum essemus Comes Moretoniae Hiis testibus Gaufrido filio Petri Comite Essexiae Willelmo Briwere Hugone Bard[ulf] Roberto filio Rogeri Willelmo de Stotevill Hugone de Nevill Simone de Pateshull Gilleberto de Norfolk Datum per manus Simonis Archidiaconi Wellensis et Johannis de Gray Archidiaconi Clivelandiae apud Clipston xix die Martii regni nostri anno primo
