Charter Document - 05110213
Charter Number: | 05110213 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Saint-Martin de Pontoise |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1195 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Ego Matheus Comes Bellimontis [] volumus nosse universitatem vestram quod Philippus frater meus ecclesie Bti Johannis de Haimocort v sol par de censu suo in festo S Remigii apud Boornellum singulis annis recepturum concessit et donavit ut in memoriam ejus et Mathei patris mei et Mathildis matris mee fratrumque nostrorum Mathei et Johannis sororumque nostrarum quarum utraque dicta fuit Aalildis diem anniversariam sui obitus singulis annis incipientes pie recordationis affectu satagant celebrare Ut hanc donum ratum habeatur sigilli nostri impressione et sigillo Philippi jam prefati testium quoque qui affuerunt subscriptione firmavimus Radulfus de Puteolis Richardus de Borrenc Hugo de Boconviler Petrus Hisdeus Garnerius prepositus Actum publice apud Campaniasanno Incarnati Verbi MCXCV