Charter Document - 05110211

Charter Document - 05110211


Charter Number: 05110211
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Saint-Martin de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1195
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine [] Ego Philippus frater Mathei comitis Bellimontis do ecclesie Bti Martini Pontesiensis in perpetuam elemosinam dimidium modium bladi in molendino de Bereclisia cujus due partes erunt frumenti tertia grosse annone Ut autem hoc donum firmum maneret presentem cartham sigillo meo confirmo coram testibus Hec sunt nomina eorum Radulfus de Puteolis Teobaudus de Campaniis Teobaudus miles presbyter de Boornello Willelmus Anglicus Sciendum quod anniversarium meum annuatim fiet in ecclesia Bti Martini Pontesiensis