Charter Document - 05110210
| Charter Number: | 05110210 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Saint-Martin de Pontoise |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Blessing |
| Date: | 1192 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Venerabili patri et domino W[alterio] Dei gratia Rothomagensi archiepiscopo M[auritius] ecclesie Parisiensis minister humilis salutem et devoti obsequii plenitudinem Ne nostre possit in posterum imputari presumptioni quod abbati S M de Pontisara manum benedictionis apposuimus Charitati vestre testimonium veritatis exhibemus nos ad benedictionem abbatis illius non nostra voluntate ingessisse sed de auctoritate et precepto Domini Octaviani Hostiensis episcopi tunc Legati benedictionem illam sicut oportebat fecisse Huic autem rei testimonium perhibere duximus ne in prejudicium Ecclesie Rothomagensis aliquid fecisse videamur
