Charter Document - 05110205

Charter Document - 05110205


Charter Number: 05110205
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Saint-Martin de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Election
Date: 1189
Date type: Internal, A.D., Episcopal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

In nomine [] Mauritius Dei gr Parisiensis episcopus Nos in villa de Bercolcort que in ecclesia de Taberniaco nimis remota habere parochialia consueverat matricem instituentes ecclesiam ipsam ab omni debita de respectu ecclesie de Taberniaco penitus absolvimus Ecclesie quoque et monachis Sti Martini de Pontisara jus suum conservamus concedentes ut presente sacerdote de Bercolcort defuncto vel amoto alius ab abbate canonice eligatur nobisque vel successoribus nostris per archidiaconum presentetur ac sic canonice substituatur Idem quoque jus habeant monachi in beneficiis altaris quod in ecclesia de Taberniaco habere dinoscuntur Synodum vero et circadam nobis retinemus debitamque illius ecclesie subjectionem minime relaxamus Quod ne oblivione possit deleri aut malignitate qualibet infringi presenti karte commendamus eamque sigilli nostri authoritate confirmamus Actum Parisius anno Incis Dce MCLXXXIX Episcopatus nostri xxix