Charter Document - 05110199
| Charter Number: | 05110199 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Saint-Martin de Pontoise |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1100 - 1183 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine [] Ego Teobaldus de Gisortio do et concede [] ecclesie B M Pontisariensis quendam vicum meum extra portam Pontisare qui dicitur Novum Burgum Hoc autem burgum xxx annis aut amplius ante donationem libere possideram et omnem justiciam videlicet bannum sanguinem viariam in eo habebam De eo ut juste elemosinam facerem terram et vineam que in vico erat a quodam homine qui de me eam tenebat postquam ad terram veni emi legitime et hospites in ea ad inhabitandum collocavi Hanc igitur elemosinam sicut libere possideo sic ecclesie B M cum omni justitia quam supradixi libere possidendam concedo Quod ut ratum sit donum hujus elemosine super altare prefate ecclesie posui et per baculum Gaufredum abbatem investivi astante conventu a quo devotis precibus obtinui ut mihi annuale facerent dum vivo unum et post mortem alterum Huic concessionis mee dono et investiture plures affuerunt et testes existunt Ex parte mea Remigius monachus Beccensis Herveus miles de Brienszon Robertus filius Guillelmi Cambellani Guiardus Aculeus Johannes de Cambliaco Ex parte monachorum Herbertus presbyter Johannes d'Espieis Hugo nepos abbatis Joannes famulus abbatis Aubertus Anglicus Dono et confirmo eis quoddam molendinum tanerez quod est in vico de Molins ex meo dominio et garanthisa Et ut hec omnia firma permaneant hanc cartam fieri precipio et sigillo meo communio et testibus quorum nomina sunt hec Bernerius presbyter de Cergi Evrardus presbiter de Sto Andrea Guillelmus Cambellanus Robertus filius ejus Herveus de Brienszon Godefridus de Sto Andrea Johannes de Cambliaco Hugo Wadeaux
