Charter Document - 05110196
Charter Number: | 05110196 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Saint-Martin de Pontoise |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1184 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Ego Stephanus abbas Montis Ste Genovefe notum facio cunctis fidelibus quod causam que vertebatur inter G abbatem de Pontisera et H presbiterum de Arunvilla ex delegatione domini Pape legitimo fine terminandam susceperam Cum autem utramque partem ad audienciam nostram canonice citassem in presencia nostra proposita lite transactionem inierunt [] Dnus abbas [] H presbiterum a firma septem librarum absolvit quas dicebat eum debere nomine medietatis fructuum parrochie de Arunville [] H autem presbiter medietatem fructuum et omnium obventionum parrochie de Arunvilla predicto abbati et conventus se soluturum spopondit quoad viveret Petrus de Puteolis Post mortem Petri salvo jure utriusque predictam pactionem se bona fide servaturum predictus presbiter in manu prioris de Pontisera coram abbate suo firmavit Hujus rei testes sunt Gaufridus prior Tiboudus sacrista Robertus de Haraviler Robertus de Heinouvilla Robertus d'Onbleinvilla Willelmus de Behervilla Milo de Chanbli Mobertus de Fresnes Raginaudus de Lonconvilla Lanbertus de Gaumanejo