Charter Document - 05110194

Charter Document - 05110194


Charter Number: 05110194
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Saint-Martin de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1178 - 1190
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Ego Adam de Insula et Anselmus et Theobaldus et Adam filii mei et Avelina et Mabilia filie mee et Adam clericus frater meus concessimus et donavimus in perpetuam elemosinam Sto Martino de Pontesia decimam de assartis de Gerofai de omni assarto quod ibi assartatum fuerat ante tertiam peregrinationem meam ad Iherosolimam et de omni assarto quod ibidem postmodum assartabitur Dedimus etiam eidem S Martino omnem campipartem de Campodolenti et quidquid juris ibidem habuimus Concesserunt fratres illius monasterii quod singulis annis anniversarium Dni Ade devote celebrabunt et tricennarium singulis annis pro anima illius et animabus liberorum suorum et antecessorum suorum cantabunt Omnium etiam bonorum que in eodem monasterio fient Dominum Adam et liberos ejus et amicos ejus participes esse concesserunt Ut hec autem inconcussa permaneant sigilli nostri authoritate corroborari fecimus Testes qui affuerunt Adam presbiter Andreas presbiter Hugo de Anoleio Gauterius de Mesneleio Haimardus de Flesleu Robertus de Neella Odo Minutus Raymundus de Porta Balduinus gener ejus Aubertus de Maldestor Robertus de Maldestor Bartholomeus nepos coquinarii