Charter Document - 05110190

Charter Document - 05110190


Charter Number: 05110190
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Saint-Martin de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1177
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine [] Ego Matheus comes Bellimontis Helienor comitissa uxore mea et Philippo fratre meo concedentibus et Gaufredus abbas cenobii Bti Martini Pontisariensis concedente conventu ejusdem loci tali tenore commutationem facimus Abbas et conv dant michi granchiam suam de Beleio et nemus et omnes terras et quidquid in eis possidebant excepta decima de Fresneio Pro hac autem commutatione Ego M comes do monachis Sti Albini in perp elemosinam octo modios frumenti et octo modios avene in decima de Borenc Quicumque eandem decimam servaverit singulis annis eam partem decime que monachos contingit reddet et fidelitatem faciat ad Sm Albinum coram monachis quod annona decime non pejorabitur Quocumque autem modo decima defuerit in molendino quod est ante Sm Albinum omni occasione remota restaurabitur Preterea do eis quidquid habeo decime et campi partis apud Cambliacum In hac campi parte et decima omnem habebunt justitiam pastum culcitram linteamina in augusto metas ponent venditiones habebunt et placita usque ad vadimonia belli excepta viaria mea Si quis de hoc campi parte vim monachis intulerit per v sol belvacenses eis emendabit Quod si noluerit ego faciam eis terram tenere in pace donec emendatum fuerit Do etiam eis unum arpennum terre totum liberum et ab omni viaria quitum et v jugera terre juxta predictum arpennum et v jugera terre ad Malum pertusium et omnem culturam meam que est in valle Cambliaci In omnibus his terris retineo mihi viariam preter in arpenno in quo granchiam suam facient In his terris metis positis juxta viam infra metas fossata et clausuras suas facient Quod ut ratum permaneat Ego et comitissa et abbas et conventus authoritate sigillorum nostrorum communivimus hanc cartham Actum est hoc publice anno Incarnationis Dominice MCLXXVII Ex parte comitis hii sunt testes Petrus de Borenc Teobaudus de Morenglo Petrus de Roncherolis Natalis de Baerna Robertus Clericus et Gauterius filius Guiardi Ex parte monachorum Philippus frater comitis Guillelmus de Platea Petrus Hisdosus Petrus Bernuinus Guillelmus nepos abbatis Geroudus famulus