Charter Document - 05110188
Charter Number: | 05110188 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Saint-Martin de Pontoise |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1177 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Guillermus Dei gratia ecclesie Bti Dionysii abbas et omnis conventus [] Compositionem inter monasterium nostrum et Sti Martini de Pontisara formatam super ecclesiam de Charz et quibusdam monachorum Pontisare possessionibus ratam esse volentes scripto mandare curavimus Est autem hec forma compositionis quod abbas Gaufredus et conventus S M P ecclesiam de Charz liberam et absolutam resignaverunt in manu archiepiscopi quam archiepiscopus monasterio nostro donavit in eadem libertatis et juris plenitudine qua monachi B Martini eam tenuerant in perpetuam elemosinam salvo scilicet consueto jure archiepiscopi et archidiaconi Ego vero et totus conventus noster concessimus abbati et monachis S M in plenitudine libertatis tenere quidquid juris et possessionis habebamus in terra quam in ambitu eorum curie continetur et census quos reddere solebant monasterio nostro numorum vini et annone et lignorum quietos dimisimus in perpetuum retento bisancio nobis reddendo in octabis B Dionysii in recognitione dominii nostri ut ita teneant monachi S M libere et quiete in omnibus sicut hujusque tenuimus salvo jure viature Si vero servientes nostri aliquam violenciam vel exactionem injustam monachis S M vel hominibus eorum fecerint recurrent ad nos vel ad prepositum nostrum ut hujusmodi gravamina reprimantur Monachi insuper S M singulis annis recipient duos modios hiemalis annone in grangia de Cergi Insuper et addidimus campipartem viii arpennorum qui sunt inter Busseium et Cormelias et trium arpennorum et dimidii qui sunt inter aquam de Hvvs et Cergi eo tenore ut anniversaria dies nostra apud eos annuatim fiat Concessum est quod omnes possessiones quas monachi tenebant de territoriis B Dionysii amodo teneant in pace in perpetuum ut nulla inde fieri possit reclamatio vexatio vel innovatio querele Ac de cetero idem monachi non recipient aliquas terras B Dionysii absque licentia nostra et capituli nostri et si reciperint infra annum vendent nisi licentia nostra retinuerint Actum est anno Verbi incarnati MCCLXXVIJ Ex parte B Dionysii Signum Will[elm]i subprioris S Hugonis infirmarii S Roberti thesaurarii S Gaufredi elemosinarii S Girardi cantoris S Stephani de Broilo Ex parte S Martini S Gaufredi abbatis S Theobaldi S Galterii