Charter Document - 05110186

Charter Document - 05110186


Charter Number: 05110186
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Saint-Martin de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Foundation
Date: 1176
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Noverint u t p q f quam Matheus comes Bellimontis et dominus Valesie consensu et assensu Elienoris comitisse uxoris sue filie Radulphi comitis Perone tres canonichos constituit apud Bellimontem in ecclesia Beate Marie de Campis qui divinum officium unoquoque die pro fidelibus celebrabunt pro anima [sua] et Aelidis sororis sue et pro animabus fratrum suorum Philepi Mathei Johannis et pro animabus antecessorum suorum Canonichorum vero predictorum unus in molendinum Cambliaci Sti Albini crastina die S Remigii singulis annis vj minas frumenti capiet Eodem autem termino in furnis Bellimontis lx s p capiet et preter hec x sol p in eisdem furnis ad serviendam de oleo unam lampadam capiet Quicumque vero molendinum Cambliaci in manu sua tenuerit et furnos Bellimontis fide astringetur quod frumentum et denarios in termino pretaxato canonicho reddiderit In vineis autem comitis apud Bellimontem idem canonichus iv modios vini singulis annis capiet Alius vero canonichus in transverso Confluentis singulis annis crastina die Sti Andree cxii sol p accipiet et preter hoc ad serviendam de oleo unam lampadam in eodem transverso x sol p singulis annis accipiet [] In vineis autem comitis apud Asnerius isdem canonichus iv mod vini sing a capiet Tercius siquidem canonichus in molendinum Cambliaci S Albini crastina die Natalis Domini singulis annis vi minas frumenti capiet et eadem die in theloneo Cambliaci lx sol p accipiet et preter hec iii sol p ad serviendam unam lampadam de oleo capiet [] In vineis autem comitis apud Bellimontem iv modios vini [] Auctum anno Incarnati Verbi M centesimo LXXVI