Charter Document - 05110185

Charter Document - 05110185


Charter Number: 05110185
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Saint-Martin de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1176
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Rotrodus [] Compositionem inter monasterium Bti Dionysii et Bti Martini de Pontisara formatam super ecclesia de Charz et quibusdam monachorum Pontisare possessionibus ratam esse volentes scripto mandare curavimus Est autem hec forma compositionis quod abbas et monachi S M ecclesiam de Charz liberam et absolutam resignaverunt in manu nostra quam nos monasterio B D donavimus in eadem libertatis et juris plenitudine quam monachi S Martini eam tenuerant in perpetuam elemosinam salvo scilicet consueto jure nostro et archidiaconi Abbas autem S D et capitulum concesserunt abbati et monachis S M in plenitudine libertatis tenere quidquid juris et possessionis habebant in terra que in ambitu eorum curie continetur et census quos reddire solebant monachi S M monasterio B D nummorum vini et annone et lignorum quietos dimiserunt in perpetuum retente bisancio annuatim reddendo in octabis S D in recognitione dominii sui ut ita teneant monachi S M libere et quiete in omnibus sicut tenuerunt salvo jure viature Si vero servientes B D violentiam aliquam vel exactionem injustam monachis S M vel hominibus eorum fecerint recurrent ad abbatem B D vel ad prepositum ejus ut hujusmodi gravamina reprimantur Monachi insuper S M singulis annis recipient duos modios bone annone in grangia de Cergi Concessum etiam ut quod omnes possessiones quos monachi tenebant de territoriis B D amodo teneant in pace in perpetuum ut nulla inde fieri possit reclamatio vel vexatio vel innovatio querele ac de cetero idem monachi non recipient aliquas terras B D absque licencia abbatis et capituli et si recipient infra annum vendent nisi eorum licencia retinuerint Actum est anno Verbi incarnati MCLXXVJ Hujus compositionis testes sunt Robertus de Novoburgo Yvo de Veteriponte Amicus magister Renaldus Walterius de Sto Walerio Rothomagensis ecclesie archidiaconi Richerius cantor Radulfus thesaurarius Robertus capellanus Rogerus de Warewic magister Rogerus Normannus magister Ricardus ejusd ecclesie canonici