Charter Document - 05110179
Charter Number: | 05110179 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Saint-Martin de Pontoise |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1000 - 1176 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Gaufredus Dei permissione cenobii Sti Martini Pontesiensis abbas et totus ejusdem loci conventus [] Causa que tempore predecessoris nostri Lecelini abbatis vertebatur inter ecclesiam nostram et Theobaldum Clericum super novem arpennis terre quam ex mandato Dni Pape Senonensis archiepiscopus Willelmus suscepit cognoscendam et fine debito terminandam hanc finem per amicabilem compositionem sortita est Abbas Lecelinus assensu capituli vineam quandam in qua torcular fuit que etiam vocatur Hortus monachorum eidem Theobaldo et heredibus suis libere et quiete possidendam dedit ita tamen quod singulis annis quicumque vineam illam possideret duos solidos census ecclesie nostre in festo Bti Dionysio persolvet Idem vero Theobaldus eccl nostram super omnibus querelis quas adversum eam habebat et presertim de ipsis novem arpennis terre quos reclamabat quietos coram Arch Senonensi clamavit et de his garantiam ubicumque posset portare firmiter compromisit Sed postea predictus Theobaldus rogavit nos quatenus quandam vineam que est subtus domum Roberti de Sor veia pro suprascripta vinea ei commutaremus cujus petitioni adquievimus sub tali conditione quod ipse Theobaldus vel heres ejus vineam suprascriptam scilicet que dicitur Hortus monachorum faciet de nobis ad medietatem ita quod exceptis vindemiis nichil ommino constamenti in ea ponemus et reddet etiam nobis medietatem census id est xii den Vinea scilicet que dicitur Hortus Monachorum debet Dno Baszoni de Torote dimidium modium vini quod de communi id est tam de nostro quam de suo solvetur Notandum vero quod illa vinea quam damus in commutatione debet nobis vii den et obolum census reddendos ad octabas Sti Dionysii et si in ea aliquid pertinet ad nos de torculatione ei concedimus Postea vero idem Theobaldus Clericus fratri suo Garnerio hec omnia sicut suprascripta sunt dedit tam mediet ariam vinee que dicitur Hortus Monachorum quam et alteram vineam quam ei damus in commutatione assensu nostro amodo teneat de nobis eo pacto quo Theobaldus tenere debebat Horum omnium testes ex parte nostra Johannes miles Richardus sororius ejus [] de Capella Auricus de Cella Radulphus de Ruella Raynoldus major de Joy Ex parte Theobaldi et Garnerii Eurardus clericus de Mellento [] frater Herechenfredi Girardus filius Milonis Hugo frater ejus Adam filius Girardi Abbericus filius Ermenry Hilduinus frater Ligardis Ra[] Godardi Yvo filius Adam de Gency