Charter Document - 05110177

Charter Document - 05110177


Charter Number: 05110177
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Saint-Martin de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Bequest
Date: 1175
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Quoniam breves dies hominis sunt et idem sicut scriptum est nunquam in eodem statu permanet idcirco dum tempus habemus juxta Pauli consilium Apostoli operari bonum pro posse nostro debemus ad omnes maxime autem ad eos qui dum secularibus implicari refugiunt negociis studiis intenti religiosis apud misericordem Dominum pro nostris excessibus diu noctuque liberius intercedunt Quocirca ego Johannes de Gisortio consilii non immemor apostolici abbatis et monachorum qui in monasterio Sti Martini Pontisariensis assidue Deo serviunt orationibus me ipsum et meos omnes consanguineos et amicos attentius commendare volens idem monasterium et fratres ibidem Deo servientes de bonis meis honorare et de reditibus ampliare decrevi Universis itaque fidelibus notum esse volo venerabilem matrem meam dominam Mathildam de Gisortio priusquam moreretur prefato monasterio et monachis ejusdem loci dedisse pro sua et o a s animabus unam marcam argenti singulis annis in redditu suo de Anglia ad anniversarium suum Verum quia longinqua est illa regio nec facilis ad eam monachis patet accessus unde et marcam suam terminis constitutis sibi non reddi sepius contingebat Ideo ego Johannes communicato cum meis et ecclesie amicis consilio prefatam marcam ad commodum monachorum alibi eis assignare et de alio redditu meo disposui atque decrevi reddere eandemque matris mee elemosinam de meo proprio ampliare Ob remedium itaque animarum Dni Hugonis de Gisortio patris mei et venerabilis Dne Mathildis matris mee simulque pro mea et o a m animabus atque pro meorum parentum et amicorum meorum salute statuo decerno atque dispono quatenus abbas et monachi S M pro supra dicta marca et pro augmento quod eis facio singulis annis habeant et accipiant ad festum Sti Remigii quinquaginta sol Parisensis monete in redditu furni mei de Gisortio De hac sicut hic descripta est elemosina et de ipsius assignatione investivi ego Domnum Lecelinum tunc temporis supra dicti monasterii abbatem presente ejusdem loci Roberto priore atque Roberto priore de Marcomonte audientibus et videntibus his testibus quorum sub titulata sunt nomina Abbas de Marcasio Radulphi Yvo canonicus ejus Dnus Engelramnus Aculeus cognatus meus germanus Domnus Galo de Calvomonte sororius meus Magister Gauterius de Drooucurth Dnus Robertus de Flavacurth Dnus Willelmus de Lonconvilla Robertus prepositus de Fresnis Odo Valez de Ereingny Ut autem monachi Pontisarienses suos l sol in furno meo de Gisortio singulis annis statuto termino semper habeant et possideant in omni pace et quiete presentem cartham inde fieri meoque eam sigillo muniri et corroborari precepi que in munimentum perpetue stabilitatis existens ecclesie omnem in posterum occasionem controversie funditus amoveat Actum publice anno Incarnati Verbi MCLXXV