Charter Document - 05110172
Charter Number: | 05110172 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Saint-Martin de Pontoise |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1172 - 1175 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Rotrodus [] Tecelinus abbas Sti Martini de Pontesia assensu conventus sui concessit Guillelmo de Monceio presbitero nostro ecclesiam de Charz omni vita sua ad firmam pro xx libris par monete singulis annis reddendis monasterio x in octabis Pasche et x in festo Sti Martini in novembri et ipsum ad curam parochialem ejusdem ecclesie nobis presentavit Nos autem eandem firmam ratam esse volentes salvo jure monasterii et salvo predicto redditu ad indumenta monachorum presentatione abbatis eandem ecclesiam canonice donavimus prefato Guillelmo et ipsum investivimus cura animarum Si vero archiepiscopus vel archidiaconus ab ecclesiis Vulcassini auxilium petierint monachi super eo satisfacient Si autem prefata ecclesia causa Guillelmi vel alicujus ad eum pertinentis cessaverit propter hoc nihil de firma minuetur ei Si vero alia de causa cessaverit infra octo dies dampnum inde sibi proveniens in firma computabitur juxta temporis rationem Ut hoc firme stabiliter observetur presenti scripto et sigilli nostri munimine confirmavimus