Charter Document - 05110168

Charter Document - 05110168


Charter Number: 05110168
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Saint-Martin de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1172
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

In nomine S et I T amen Ego Buccardus de Montmorenci n esse volo omn hominibus me concessisse consilio amicorum et hominum meorum Deo et ecclesie S Mart cenobii Pontesiensis et abbati et monachis ejusdem loci elemosinam quam eis dedit Bernardus Vierius de Taverni priusquam eorum efficeretur monachus videlicet tres modios et dimidium vini sing annis reddendos tempore vindemiarum de quibus reddet dimid mod dominus Teobaldus presbiter S Marcelli de Sto Dyonisio de vinea que dicitur Valcellon quamdiu vixerit ipse Et Guido filius Bernardi dimidium mod de vinea sub domo Waldeni Post decessum vero predicti Teobaldi reddet idem Guido sing annis monachis unum modium vini de his duabus vineis de utraque scilicet dimidium Hugo quoque filius Bernardi reddet eisdem monachis sing annis unum modium vini de suis ante portam vieri Tercium vero modium reddet monachis annuatim Guido Parvus filius Bernardi de masura Theardi Postel Teobaldus autem major natu filiorum Bernardi reddet pred monachis dimidium mod de quo ita composuerunt ipse et monachi Girelmus filius Reintrudis debebat eidem Teobaldo dim mod vini census de terra quadam que est sub domo Fulconis de Puteo Hoc dim mod quod debet terra illa dedit supradictus Teobaldus monachis cenobii Pontesiensis in perp possessionem pro elemosina patris sui nullo sibi in vino vel terra jure retento vel consuetudine Quapropter prefatus Girelmus ejusque successores tenebuntur respondere monachis de vino suo Ad eos etenim spectat justicia terre que vinum debet Et sciendum quod possessorum mutacio quoquomodo perveniat non poterit elemosinam hanc Bernardi a monachis Pontesie alienare Ipse enim non tam in possessoribus quam in possessione adest In vineis que hic descripte sunt et nominate elemosinam suam instituit Concessionis autem mee testes sunt hii Nicholaus presbiter de Turno Joscelinus frater Fulcaldi Joscelaus de Gressi Radulfus Cauda Lanea Guido maior Enguelgerius de Maanth Lanfredus filius Enguelgerii Verum ut ecclesia Pontesiensis vel ejusdem loci monachi hanc elemosinam possideant [] presentem cartam precibus filiorum ejus inde fieri eamque sigillo meo confirmavi Notandum vero quod terre possessores aut vinum reddent aut x sol pro modio vel v sol pro dimidio modio Actum anno Incarn MCLXXIJ []