Charter Document - 05110167
Charter Number: | 05110167 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Saint-Martin de Pontoise |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1172 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Embedded Document Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Quoniam in multis offendimus [] Proinde ego Johannes filius Dni Hugonis de Gisorcio et Dni Teobaldi nepos antecessorum meorum sequens vestigia qui monasterio S M Pontisariensis plurima pro suis animabus contulere beneficia simulque venerabilis domini mei Rotrodi Rothomagensis archiepiscopi atque illustris patrui mei Dni Teobaldi precibus adquiescens et imperio prefatum monasterium et monachos ibidem Deo servientes tota virtute diligere totis viribus honorare omnesque eorum possessiones et omnia que ad eos spectant precipue antecessorum meorum elemosinas fovere ampliare eisque conservare proposui et decrevi [] Verum ut propositum hoc meum certus et efficax sequatur effectus concedo et confirmo prefato monasterio [] ecclesiam S Prejecti de Turno et decimam ejusdem ville tam vini quam annone et medietatem cujusdam alneii et apud Linvileirium terram quandam et apud Pontisaram decimam molture molendinorum de Baiarth et de Buticulario et insulam que dicitur Telosa cum censu et tota justicia que cuncta habent de elemosina domini ac reverendissimi Pagani avi mei et uxoris ejus domine Mathildis De elemosina vero patris et matris mee et dni Teobaldi patrui mei concedo eis [] decimam molture molendinorum meorum de Gisorcio et de Besu et unam marcam argenti quam eis dedit dna Mathildis mater mea singulis annis in redditu meo de Anglia De elemosina autem dni Teobaldi patrui mei ecclesiam de Charz cum capella domus sue quas eis ipse dedit ad monachorum propria indumenta Et apud Pontesiam tres maximos panes de molendino de Baiarth in singulis annis afferuntur in die Pasche super altare Sti Martini Et duo molendina tannum molentia que ipse dedit eis ad cenam monachorum Et ecclesiam et decimam de Arunvilla et ecclesiam et decimam de Grisi et ecclesiam et decimam de Monceio et decimam de Avesnis et quartam partem ville et nemoris de Nuulli et masuram Alberti de Baiarth et alia omnia ubicumque sint que monachi S Martini de dominio sive feodo antecessorum meorum possident et meo Actum publice apud monasterium Sti Martini Pontesie ubi ego hujus concessionis mee et confirmationis posui donum super magnum altare coram conventum Anno Incarnati Verbi MCLXXII audientibus istis [] Dnus Teobaldus de Gisorcio Johannes Tuuleu Odo filius Theophanie Adam Anglicus Robertus Caberlingus Richardus Aculeius Stephanus coquus Regis Rogerius decanus de Alvers Hugo Daniel Raimondus de Porta Gauterius Torneons Elinandus Allec Geroudus et Albericus famuli Drogo coquus Rogerius Asinus Ut autem hoc firma et inconcussa permaneant presentem cartham [] sigillo meo [] corroborari precepi
Markups
Names Markup:
Quoniam in multis offendimus []embed Proinde ego Johannes filius Dni Hugonis de Gisorcio et Dni Teobaldi nepos antecessorum meorum sequens vestigia qui monasterio S M Pontisariensis plurima pro suis animabus contulere beneficia simulque venerabilis domini mei Rotrodi Rothomagensis archiepiscopi atque illustris patrui mei Dni Teobaldi precibus adquiescens et imperio prefatum monasterium et monachos ibidem Deo servientes tota virtute diligere totis viribus honorare omnesque eorum possessiones et omnia que ad eos spectant precipue antecessorum meorum elemosinas fovere ampliare eisque conservare proposui et decrevi [] Verum ut propositum hoc meum certus et efficax sequatur effectus concedo et confirmo prefato monasterio [] ecclesiam S Prejecti de Turno et decimam ejusdem ville tam vini quam annone et medietatem cujusdam alneii et apud Linvileirium terram quandam et apud Pontisaram decimam molture molendinorum de Baiarth et de Buticulario et insulam que dicitur Telosa cum censu et tota justicia que cuncta habent de elemosina domini ac reverendissimi Pagani avi mei et uxoris ejus domine Mathildis De elemosina vero patris et matris mee et dni Teobaldi patrui mei concedo eis [] decimam molture molendinorum meorum de Gisorcio et de Besu et unam marcam argenti quam eis dedit dna Mathildis mater mea singulis annis in redditu meo de Anglia De elemosina autem dni Teobaldi patrui mei ecclesiam de Charz cum capella domus sue quas eis ipse dedit ad monachorum propria indumenta Et apud Pontesiam tres maximos panes de molendino de Baiarth in singulis annis afferuntur in die Pasche super altare Sti Martini Et duo molendina tannum molentia que ipse dedit eis ad cenam monachorum Et ecclesiam et decimam de Arunvilla et ecclesiam et decimam de Grisi et ecclesiam et decimam de Monceio et decimam de Avesnis et quartam partem ville et nemoris de Nuulli et masuram Alberti de Baiarth et alia omnia ubicumque sint que monachi S Martini de dominio sive feodo antecessorum meorum possident et meo Actum publice apud monasterium Sti Martini Pontesie ubi ego hujus concessionis mee et confirmationis posui donum super magnum altare coram conventum Anno Incarnati Verbi MCLXXII audientibus istis [] Dnus Teobaldus de Gisorcio Johannes Tuuleu Odo filius Theophanie Adam Anglicus Robertus Caberlingus Richardus Aculeius Stephanus coquus Regis Rogerius decanus de Alvers Hugo Daniel Raimondus de Porta Gauterius Torneons Elinandus Allec Geroudus et Albericus famuli Drogo coquus Rogerius Asinus Ut autem hoc firma et inconcussa permaneant presentem cartham [] sigillo meo [] corroborari precepi