Charter Document - 05110157

Charter Document - 05110157


Charter Number: 05110157
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Saint-Martin de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1164 - 1169
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Dnus Adam de Valmondoiz dedit Deo et ecclesie S M P [] quandam terram que est apud Valmondoiz que dicitur Campus dolens [retento sibi campiparte sua et terragio] Post decessum vero ipsius cum Domnus Gauterius filius ejus patris sui obtinuisset hereditatem concessit et confirmavit ecclesie supradicte donum et elemosinam terre Campidolentis quam pater suus dederat Insuper concesserunt et confirmaverunt ipse et frater suus Johannes cum hac elemosina omnes alias elemosinas ubicumque sint quas dederant ecclesie et monachis pater suus Domnus Adam et frater suus Philippus [Habuerunt que de caritate S Martini lxxv sol p de quibus habuit D Gauterius xxx s et Johannes xlv Et parte Gauterii et Johannis] testes Auveredus et Hugo armigeri Dni Gauterii Johannes Brito de Sezor [Gislebertus anglicus serviens Johannis] Ex parte monachorum Dnus Theobaldus de Gisortio Dnus Drogo de Sto Cyro miles ejus Theobaudus prepositus de Charz Guiardus Garnerius et Richardus Aculei Alelmus de Cella et Petrus frater ejus Alelmus de Buxy sororius Alelmi de Cella Radulphus de Capella quadrigarius abbatis Gislebertus de Aula Guillelmus de Nuuilly Petrus de Sacristaria Postea die condicto monachi Sti Martini ierunt ad Valmondeis ibique presente Domno Gauterio concesserunt [omnia supra dicta in domo Gauterii] Domna Basilia uxor ejus et filii ejus Philippus et Adam [simulque filia Maria] Testes [Robertus prior Johannes Magnus] Gauffridus de Ronkerollis [Haimardus Raimondus prepositus hii omnes monachi Adam presbyter de Valmondois Anselinus de Cela] Guiardus de Jhoi Gauterius de Auvers His ita gestis [Dnus] Gauterius crucem accipiens Iherosolimitanum arripuit iter [Placuit ei aliquod beneficium in elemosinam impendere ecclesia S Martini sicut sui fecerant antecessores Dederunt itaque tam ipsa quam] uxor ejus [Basilia et Philippus filius eorum concedente Johanne frater suo] omnem campipartem et terragium cum omni jure quod habebant in Campo dolente apud Valmondoiz posueruntque donum super altare Sti Martini audientibus et videntibus his Dno Theobaudo de Gisortio Drogone de S Cyro milite ejus Dno Gaufredo de Sto Andrea Garnerio de Aculeio servientes prefati Theobaudi Theobaudo de Maldestor Dno Hugone et Theobaldo filiis ejusdem Theobaudi Guillelmo clerico filio Drogonis de Mellento [Ligerio molendinario Petro et Reginaldo famulis abbatis] Pepigit etiam Dnus Gauthrius [audientibus prefatis testibus] quod hanc elemosinam faceret concedere Domnum Adam de Insula de cujus feodo est terra ipsa quod et fecit Concessit enim hanc elemosinam ipse Adam et Domna Adalaidis uxor ejus [deditque se ipsum fide jussorem monachis quod hanc elemosinam eos faciet in pace tenere] [] [Acta sunt hec apud Insulam ante domum Radulphi Minuti audientibus et videntibus his] [] [Odo capellanus de Insula Magister Geroudus Radulphus miles de Vernogilo Philippus Aper miles Oddo Parmentarius Robertus de Cerons Post hec perrexit] Robertus prior cum fratre Roberto de Resons ad [quandam villam que dicitur] Attogilum [gallici Autoil qui est] versus Belvacum ibique concessit omnia supradicta una filiarum Dni Gauterii Ada nomine assistente ibidem idque jubente coram monasterio matre sua [Adherat eciam ibique ludebat tota pene gens istius ville] Testes Dnus Oddo de Harmis Joannes de Forest cognatus Dni Oddonis Simon de Attogilo Radulphus de Sesnencurt Johannes de Valle Ancelinus de Attogilo Menfredus de Attogilo Iterum hanc donationem confirmavit Adam filius Dni Gauterii et Maria filia ipsius apud Valmondoiz ante domum Domni Gauterii sub ulmo majori assistentibus ibi et videntibus his testibus Testes Adam presbyter de Valmondoiz Raynardus famulus abbatis Theobaldus de Plancha Hugo servientes domni Gauterii Radulphus de Pontissara Theobaldus Roolins Sanson Rotruenge de Normania Dnus Drogo de Sto Cyro Theobaldus Alolinus de Cella et Petrus frater ejus Theobaldus de Maudestor Gaufridus de Midresel armiger Domni Ade Menfredus de Altogilo Herbertus de Monasterio de Jouy Guillermus filius Domni Drogonis de Mellento