Charter Document - 05110155

Charter Document - 05110155


Charter Number: 05110155
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Saint-Martin de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1164 - 1169
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant omnes t p q f Domnum Vaulterium de Valmondeis aliquando Crucem accepisse ut iret in Jherusalem sed postea contigit propter impedimenta quedam que sibi contigerunt propositum iter nullo modo exsequi potuerit ideoque multum precatus est quemdam monachum S Martini cenobii Pontesiensis ut sibi et istius propositi absolutionem et remanendi licentiam quereret ab archiepiscopo Rotomagensi Idem vero monachus Robertus nomine precibus ipsius adquiescens locutus est super hac re cum decano de Mellento Elinando scilicet qui domno Rotroldo tunc temporis Rothomagensis archiepiscopo admodum familiaris erat simulque ipsum exoravit ut rem archiepiscopo innotescens domino Vauterio voti sui absolutionem ab eo precibus impetraret Decanus autem cum hec omnia archiepiscopo innotuisset respondit archiepiscopus petitionem quidem grandem esse verumptamen magnitudinem impedimentorum Dni Vauterii misericorditer attendens dixit ea se conditione remanendi ei licentiam indulgere quod idem domnus Vauterius pauperibus monachis cenobii Pontesiensis aliquod beneficium impenderet ut et ipso pro suorum remissione peccatorum Dominum precarentur Cumque hec domino Vauterio relata fuissent a decano gavisus est plurimum consilioque ab uxore sua et a suis accepto dedit Deo et Sto Martino [] unum sextarium avene quem ei Rex Francorum debebat singulis annis de redditu pro quadam Sclusa que est apud Valmondeis in terra Domni Vauterii et est necessaria molendino Regis Dedit etiam cum sextario avene prefatis monachis octo denarios census quos ei debebant iidem monachi de quodam suo prato quod habent apud Butery Hec omnia voluerunt et concesserunt apud Valmondeis Dna Basilia uxor Dni Vauterii et filii eorum Philippus et Adam simulque filie Adda et Maria assistente ibidem Elinando decano coram domo Dni Vauterii et cum eo Bertranno presbytero de Heruvilla et pluribus aliis Post hec die nominata venerunt Pontisaram ac Stum Martinum Dnus Vauterius et uxor ejus Dna Basilia adduxerunt que secum filium Philippum atque Johannem fratrem Dni Vauterii ibique coram Dno abbate Lecelino et coram conventu atque decano posuerunt donum elemosine supradicte super altare S M hi quatuor Dnus videlicet Vauterius Dna Basilia uxor ejus filius Philippus et frater Dni Vauterii Johannes