Charter Document - 05110154
| Charter Number: | 05110154 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Saint-Martin de Pontoise |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Lease |
| Date: | 1161 - 1175 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Quedam femina de Grisy Retrudis nomine dedit Deo e t ecclesia S M iv arpennos terre qui sunt inter Grisy et Cormelias de territorio earumdem Cormeliarum Hanc terram dedit Dnus abbas Lecelinus Alelmo de Brueria et heredi ejus ad medietatem jure hereditario ea conditione quod ipse Alelmus et heres ejus terram ipsam arabit marlabit et seminabit de suo blado legitimo et monachi S M habebunt medietatem totius bladi et quando bladus in area fuerit excussus ipse Alelmus ducet partem monachorum ad abbatiam vel ubi ipsi voluerint Monachi vero reddent Domino Garnerio de Fontinellis iv denarios census qui debentur ei pro eadem terra et prefatus Alelmus vel heres ejus reddet monachis de eodem censu duos denarios Sciendum vero quod hec terra ab heredibus Alelmi numquam dividetur seu partietur sed ille qui domum ejus et masuram de Cormeliis tenebit ipse semper mediet ariam terre habebit et faciet monachis fidelitatem suam sacramento et ducet eisdem partem suam vel bladi vel iarbarum ubi ipsi voluerint Horum omnium testes sunt hii Haymardus presbyter de Cormeliis Aszo de Buxiaco Raynerius filius Alelmi de Brueria Gislebertus de Richeron Godardus de Rua Theboudus Sine Barba Guillelmus et Arnoudus frater ejus Garnerius Morellus Ernoudus de Fonte []
