Charter Document - 05110149
Charter Number: | 05110149 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Saint-Martin de Pontoise |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1161 - 1175 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Ascelinus Avolet reddidit se Deo et S M P ut monachus efficeretur Dedit autem monachis ejusdem loci priusquam moreretur in elemosina medietatem terrarum suarum de Turno quas emit ab Herberto Revello eo tenore quod monachi statim haberent partem quartam et post decessum Mathildis uxoris sue totam medietatem Hanc elemosinam concessit ibidem Mathildis et postea redeunte abbate Lecelino cum monachis pluribus de Turno recognovit et iterum concessit prefatam terram audiente presbytero suo domno Havino Item cum infirmaretur quando inuncta est assistente Dno Nicolao presbytero de Turno et Raynaudo capellano Sti Lupi qui eam inunxit recognovit prefatam elemosinam et confirmavit ut ecclesia S M in perpetuum eam haberet Hec ita recognoverunt et testificati sunt in ecclesia Sti Lupi Dnus Havinus presbiter Sti Lupi Dnus Nicolaus presbyter de Turno Gauterius Asvolez nepos Ascelini audientibus his Roberto priore Sti Martini Theoboudo sacrista Johanne priore de Taverny Testes Albredis Ernaudus de Taverny Matheus clericus Elinandus clericus Radulphus de Turno Dinetus de Bu Lanfredus frater Guidonis majoris Richardus filius Albredis Andreas predicator Bernerius clericus