Charter Document - 05110147

Charter Document - 05110147


Charter Number: 05110147
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Saint-Martin de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1161
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Eo tempore Fratres Pontisare adstabant apostolice curie interpellati a Cluniacensibus eo quod vel Guillelmum quondam abbatem suum Vizeliacensibus illis inconsultis dimiserint vel alium ei substituerint sed defecerunt Cluniacenses a causa sua nec etiam presentare se ad diem presumserunt Unde Fratres monasterii Pontisarensis absoluti a Romano Pontifice cum libertate sua remearunt ad propria Quorum abbas Lecelinus Vizeliacum interim degebat et rei exitum ibidem exspectabat Prenimia quippe arrogantia dedignati sunt illum Cluniacenses in causam trahere sed Fratres ejus tantum quasi acephalos provocaverunt de monachis tantum non de Abbate quasi non esset abbas conquerentes ideo consequenter Fratrum et non abbatis audientiam Alexander Papa expetiit sed quia non fuit Sathan neque occursus malus probatam Pontisarensis monasterii libertatem favore omnium cardinalium confirmavit Convenerunt itaque Altissiodorum Guillelmus abbas Vizeliacensis et Lecelinus abbas Pontisarensis atque abbas monasterii Sti Joannis de Pratis cum multis aliis fratribus et amicis monasterii Vizeliacensis quibus etiam occurrerunt Legati apostolici