Charter Document - 05102245
Charter Number: | 05102245 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de communes et d'affranchissements en Bourgogne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Recognition |
Date: | 1212 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Sanctissimo Patri ac Domino Innocentio Dei gratia sancte romane et universalis Ecclesie summo pontifici Philippus eadem gratia Francorum rex salutem et totius honoris ac reverentie plenitudinem Scire volumus Sanctitatem Vestram Pater Sanctissime quod cum inter Manassem bone memorie quondam episcopum Lingonensem et abbatem et ecclesiam et burgenses Besue coram nobis questio verteretur super eo videlicet quod abbas se esse dicebat abbatem nostrum regalem et episcopus contra asserebat ipsum abbatem et ecclesiam suam et suos burgenses esse de sua juri dictione temporali et quod in idem episcopus de nobis nullo mediante tenebat Tandem super hoc ab utraque parte in curia nostra duellum fuit firmatum et propter hoc isti pugiles inducti fuerunt Imbertus de Syvriaco et Radulphus Hochede et post modum ad hoc res devenit Et ita actum fuit in curia nostra quod idem abbas et ecclesia sua et sui burgenses dicto episcopo remanserunt et de sua justicia et juri dictione temporali fuerunt et id a nobis tenuit idem episcopus Preterea id vobis duximus intimandum quod abbas Besue nobis de novo fuit conquestus tam pro se quam pro ecclesia sua et suis quod Vuillelmus episcopus Lingonensis ipsis damna plurima et in vineis suis et in rebus aliis intulerat propter quod nos utrique parti diem assignavimus apud Villam Novam octabas scilicet Sancti Martini ante Natale Domini nuper præteritum Cum autem tam idem episcopus quam abbas in nostra essent præsentia constituti et abbas rationes suas contra episcopum indicerit respondit episcopus quod pro eo quod idem abbas super hoc ad Sedem Apostolicam appellaverat non esset ei tutum in duabus curiis litigare et quod id facere non debebat Unde abbas habito concilio appellationi sue penitus renunciavit et super hoc in curia nostra juri stare promisit et quod ipsum episcopum in alia curia super hoc amplius non traheret Tunc vero predictus episcopus contra ipsum abbatem proposuit quod quia tam ipse abbas quam ecclesia sua et sui de sua juri dictione et suorum predecessorum erant instanter a nobis petiit ut ipsum abbatem ad curiam ejusdem episcopi judicandum remitteremus visum autem fuit nobis et consilio nostro quod quandiu episcopus vellet et offeret ipsi abbati justitiam exibere ad curiam ipsius pro jure capiendo et faciendo remitti deberet quod quidem abbas ipse ratum habens diem sibi ab episcopo super hoc assignatam recepit a curia autem nostra ipsum abbatem ad curiam episcopi taliter remisimus judicandum super hiis autem que scimus et vidimus vobis Pater sanctissime testimonium perhibemus Actum apud Sanctum Germanium in Loya anno Domini millesimo ducentesimo duodecimo mense julio