Charter Document - 05101262
Charter Number: | 05101262 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de communes et d'affranchissements en Bourgogne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Freedom |
Date: | 1152 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Ego Wilelmus Montis Sancti Johannis dominus laudantibus et concedentibus et juramento firmantibus Maria uxore mea et pluribus amicis consanguineis fidelibus meis quorum nomina sunt subnarrata quittavi et dimisi omnibus hominibus meis qui de libertate erunt commorantibus infra Cruces eam consuetudinem que vocatur manus mortua vel caducum et pro hac consuetudine dimissa sicut poteram talliare dictos burgenses Montis Sancti Johannis ad voluntatem meam talliabo eos usque ad quindecim solidos et habui inde a burgensibus nongentas libras divionenses De torcularibus dictum est et concordatum quod burgenses pro singulis saccis dabunt octo nummos et unum seytarium vini et ego debeo adaptare torcularia ad bonum et ad mensuram ita ut burgenses non perdant inde suum affacere De pratis dictum est quod quindecim diebus ante festum Sancti Johannis et quindecim post bene possum capere trossam unam in pratis cujusque burgensis habentis prata ad opus equorum meorum sive sim presens in villa sive sim absens et si burgensis habeat plura prata non habeo nisi unam et in prato falcato non capiam eam De captis hominibus conventum est et concordatum fuit quod ego non debeo capere eos neque res eorum dum habeant rem hereditatis in villa ut possim meum fore factum levare exceptis hominibus qui in maouria vel in adulterio vel in homicidio vel in latrocinio deprehensi fuerunt si capiantur quosque dent fidejussores tenende justicie De servis et de liberis dictum et concordatum fuit quod in eis nullam habeo insecutionem sed quodcumque voluerint de rebus suis possunt vendere et libere discedere Concordatum est autem quod ego non debeo devestire hominem ab aliquo quo sit vestitus in jure et judicio De eis qui nummulariorum tabulas conducunt nulla est controversia de his autem qui non conducunt concordatum est quod cambient ut debent et ut cambierunt in tempore Alberici et Pontii abbatum Virziliacensium De istis autem consuetudinibus et conventionibus quas subter jurejurando servare teneor constitui plegios et responsores in manu burgensium unumquemque juramento interposito dilectum avunculum meum Pontium de Monte Sancti Johannis Charnei dominum et consanguineum meum Guidonem de Tylecastro et dominum Wilelmum de Melloto dominum Wilelmum de Mariniaco dominum Arverium de Saffra et dominum Guidonem de Vautoel dominum Guidonem de Saffra dominum Reynerium de Dorna dominum Guidonem fratrem suum dominum Henricum de Montiniaco dominum Wilelmum de Maujoure dominum Henricum de Chaleyo dominum Guidonem de Jusseio dominum Humbertum fratrem suum dominum Guidonem de Castellione dominum O de Soceyo et plures alios milites fideles meos Si vero quod absit de conventionibus istis resilierem omnes isti predicti nobiles tenentur erga burgenses juramento suo ad conventiones et consuetudines et libertates prelibatas me facere pro posse suo et bona fide remittere infra quadraginta dies et ea que ab eis injuste extorsero resarcire et sciendum est quod dominus G de Tycastro tali ut juramento suo obligatus est erga burgenses quod infra quadraginta dies burgensium tenetur reddere gagia de centum marcis vel reddere unum vel duo de militibus suis tales qui recipi debeant qui teneant ostagia in uno de castris ducatus Burgundie donec burgensibus fuerit satisfactum Et notandum quod si contra libertates et conventiones venire præsumpsero ad instantiam et petitionem meam et preces venerabiles patres nostri dominus Lugdunensis archiepiscopus et dominus Eduensis episcopus tenentur me et uxorem meam et totam terram meam præter Montem Sancti Johannis et illos qui sunt de libertate per censuram ecclesiasticam compellere donec per me burgensibus satisfactum fuerit competenter et dominus abbas Cistercii tenetur super hiis que in presenti carta continentur veritati testimonium perhibere et præsentem cartam sigillo suo cum aliis sigillis roborare et si aliquando ego conquerar de burgensibus vel burgenses de me in juramento duorum vel trium burgensium erit de querelis et ad respectum domini Pontii de Monte Sancti Johannis avunculi mei debet concordari et ad usum et recordationem abbatis et burgensium Virziliaci si discordia interveniat recurratur