Charter Document - 05101005
| Charter Number: | 05101005 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chartes de communes et d'affranchissements en Bourgogne |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1187 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Noverint universi presentes et futuri quod hec instituta et has habet consuetudines communia Suessionis Si quis violentiam alicui de communia fecerit cujuscumque dominii sit et inde clamor ad Majorem et juratos pervenerit per eos emendabit vel de eo justicia fiet Si clamor de debito fiat ad dominum de cujus justicia est clamor prius ille fiet et si satisfecerit ei accipiet Si vero non prima justicia super debitorem nonnullam non faciet sed quicquid per primam justiciam cognitum fuerit vel per duos legitimos testes Major rehabere faciet si inde clamor ad eum venerit Sciendum etiam quod communia Majorem et juratos eligit in communia sua cujuscumque dominii sit seu miles sit an non et oportet ut electus in Majorem et juratum sit Major vel juratus velit nolit Possunt autem jurati ad sua judicia facienda aliquos discretos quam juratos advocare si voluerint Si quis communie missam vel talliam super se positam solvere noluerit Major vadia capiet vel corpus ejus detinebit donec dicta missa vel taillia persolvatur cujuscumque dominii sit Omnia autem regulanda sunt preter feoda Nemo de communia cum bannito pro gravi culpa loquetur nisi licentia Majoris et juratorum nec aliquod ei beneficium prebebit Si quis judicium in curia Majoris factum blasphemaverit et tenere noluerit singulis Juratis qui judicio interfuerit quinque solidos emendabit Si villa Regi aliquem emendationem fecerit omnis de communia cujuscumque dominii sint excepto Majore secundum posse suum ibi ponent Si Rex in exercitum communiam invitat omnes de communia cujuscumque dominii sint per Majorem ibunt nisi Major et jurati eos detinuerint Ad villam claudendam et inforcendam vel ad balfridum vel ad campanam faciendam omnes cujuscumque dominii sint ponunt Curia Episcopi ad voluntatem nostram nobis a Rege data est ad cartam monstrandam et ad placitandum nec aliquis nos a dicta curia expellere potest Major in communi missa vel tailla nichil ponet jurati nec excubias facient neque emendationem duodecim denariorum que ad Majorem pertinet Si quis vadia famulo Majoris vi abstulerit quinque solidis emendabit Major neminem juratorum per se capere potest nisi homicidio Si quis in duello victus fuerit aut aliquis pro eo post duellum firmare non potest nec testimonium in causa portare nec aliquam monstram facere Si prepositus Suessionis aliquid contra communiam fecerit per Majorem emendabit Nemo aliquem de suis hominibus qui de communia nostra sit infra villam nostram vel extra ob ullam causam capere poterit quandiu per Majorem se justiciare voluerit Si homo de communia nostra famulum Regis iratus percutiet vel e converso per Majorem emendabitur Sciendum quod banleucam extra civitatem habemus Nemo aliquem vadiare potest pro debito vel pro alia causa nisi per Majorem sua exposuerit Si quis Majorem desment per juratos emendabit Si juratus juratum coram Majore iratus percutit secundum judicium juratorum emendabit Si quis de communia cujuscumque dominii sit ad ramitionem juisii per manum Majoris fecerit dominus ejus inde eum retrahere non potest Custodes segetum et vinearum assensu eorum quorum segetes et vinee sunt singulis territoriis apponuntur domino terre assentiente qui numquam eos refutare posset Nemo de communia justiciabit se de possessionibus suis per archidiaconum nec per decanum nisi sit vidua Si guerra inter Ducem et alium orta fuerit Dux vel alius licet in communia homines habeant nichil de rebus hominum communie pro illa guerra capere poterit Si quis de juratis eorum revelat consilium extra consilium fiet Si communia ad vindicandum se aliquando exierit quocumque modo poterit se vindicabit ita tamen quod aliis qui nichil eis fore fecerunt dampnum non inferat Et si quis de communia sine assensu Majoris et juratorum aliquid alicui fore fecerit si probatus fuerit solus emendabit et non communia Sciendum quod quicumque domum vel plateam infra villam Suessionis habet communiam jurare debet et in communibus missis secundum posse suum ponere Ut autem hoc ratum et constans habeatur communia Suessionis hanc cartam appositione sui sigilli certificavit
