Charter Document - 05100248
| Charter Number: | 05100248 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chartes de communes et d'affranchissements en Bourgogne |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Recognition |
| Date: | 1258 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis præsentes litteras inspecturis magister P canonicus et officialis Lingonensis salutem in Domino Noveritis quod Guido et Dorneta soror ipsius Guidonis alumpni Domini Humberti de Bera presbyteri propter hoc in nostra præsentia constituti recognoverunt coram nobis quod ipsi quondam domum sitam apud Besuam scilicet inter domum Symonis dicti Colotte ex una parte et domum Ogeri dicti Bougeret ex altera acquisierunt et emerunt a Joanne filio quondam Ogeri majoris quondam de Besua secundum usus et consuetudines Besuenses existentes burgenses ville Besuensis habitantes et morantes in dicta villa Besuensi Confitentes etiam coram nobis se esse burgenses Besuenses eodem tempore et die quo dictam domum acquisierunt et emerunt In cujus rei testimonium nos ad requisitionem dictorum Guidonis et Dornete præsentibus litteris sigillum curie Lingonensis duximus apponendum Actum anno Domini MCC quinquagesimo octavo mense septembri
