Charter Document - 05100222
Charter Number: | 05100222 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de communes et d'affranchissements en Bourgogne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Judgement |
Date: | 1216 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Ego Odo dux Burgundie notum facio præsentibus et futuris quod concessi habitatoribus castri mei de Talant talem libertatem In primis ut eligant quatuor homines qui jurent fidelitatem castri et habitantium in eo et habeant talem potestatem et juridictionem in castro et in appendiciis suis qualem habent apud Divionem Major et jurati communie Divionis salva tamen castri libertate Et illi quatuor jurati possunt mutari per singulos annos in festo sancti Johannis et alii constitui De proclamatione duodecim denarios persolvet super quem injuria reperietur et illi duodecim denarii erunt quatuor scabinorum Qui de pugno vel palma percusserit si inde clamor exierit quinque solidos persolvet si clamor non exierit nichil Qui sanguinem fecerit si clamor exierit decem solidos persolvet si clamor non exierit nichil Alia jura secundum bonam consuetudinem Divionis conservabuntur De pedagiis de ventis et de aliis bonis consuetudinibus que tenentur in villa Divionis eis libertatem concedo De vineis suis talem sibi concedo libertatem quod si custodes meos circa Divionem posuero quando vine parate erunt ad vindemiandum libere poterunt vindemiare De omnibus vero nemoribus meis concedo eis quicquid ad omne opus suum eis in castro necesse fuerit Volo autem ut illi quos attractu castri mei de Talant retinui vel retinuero liberi sint cum omnibus rebus suis Si quis autem exterior de manentibus in castro conquestus fuerit jus recipiat et faciat in castro coram quatuor electis Item præpositus meus de Talant nullam habebit potestatem vel jurisdictionem in hominibus ibidem manentibus vel in rebus eorum neque alii prepositi mei vel baillivi nisi per quatuor electos Quicumque in castro refugere voluerit vel potuerit nisi latro vel homicida fuerit liber et securus erit in castro cum omnibus rebus suis Et quicumque in castro edificaverit de edificio suo voluntatem suam facere poterit salva censa mea De nemore de Pasques concedo eis usagium in perpetuum ad quidquid eis fuerit necessarium ita tamen quod nemo poterit vendere vel dare extra castrum Concessi etiam habitationibus castri de Talant liberi sint ab omnibus tailliis exactionibus questibus et missionibus excepto quod quisque de quaque pertica mansi sui de lato annuatim decem solidos persolvet et ab omnibus exercitibus immunes erunt Donavi autem duobus hominibus custodibus portarum de Talant duas perticas liberas sine censa unicuique unum in quibus mansiones suas habeant Item si animalia vel pecora in fore facto deprehensa fuerint quodlibet animal sex denarios persolvet præter oves quarum queque duos denarios dabit et dampnum ad considerationem quatuor electorum illi cui factum fuerit restituetur Incipiet autem bailliva et justicia de Talant a via que tendit a Fontanis versus molendinum Capre Mortue que dicitur Via Molendinaria Et est sciendum quod justitia latronis adulteri et homicide retinui michi eorum videlicet qui in castro de Talant et bailliva ejus probati fuerint vel convicti Ego autem Odo dux Burgundie hujus modi constitutiones libertates immunitates firmiter et inviolabiliter observandas sicut in presenti carta continentur juravi Volo autem ut quicumque successor meus in ducatu fuerit hec idem confirmet et juret Carta ista emendata et confirmata fuit et sigillo nostro roborata ad petitionem meorum de Talant anno gratie MCC sexto decimo mense novembris