Charter Document - 05100195

Charter Document - 05100195


Charter Number: 05100195
Cartulary Title: Chartes de communes et d'affranchissements en Bourgogne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1361 - 1362
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Johannes Dei gratia Francorum rex notum facimus universis præsentibus et futuris nos vidisse litteras Odonis quondam ducis Burgundie predecessoris nostri formam que sequitur continentem In nomine sancte et individue Trinitatis Amen Odo dux Burgundie [] Nos autem dictas litteras et omnia et singula in eisdem contenta rata et grata habentes ipsa volumus laudamus et approbamus et de gratia speciali quathenus usi sunt confirmamus Quod ut firmum et stabile perpetuo perseveret litteris præsentibus nostrum fecimus apponi sigillum salvo in aliis jure nostro et in omnibus quolibet alieno Actum Trecis anno Domini millesimo trecentesimo sexagesimo primo mense februarii Per Regem in requestis in quibus vos et gentes requestarum eratis Ferricus