Charter Document - 05100185

Charter Document - 05100185


Charter Number: 05100185
Cartulary Title: Chartes de communes et d'affranchissements en Bourgogne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Agreement
Date: 1206
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Odo dux Burgundie notum facio omnibus tam præsentibus quam futuris quod custumie Castellionis taliter sunt inter me et episcopum Lingonensem videlicet Si aliquis cujuscumque dominationis homo aliquod magnum fore factum fecerit ad considerationem domini Lingonensis episcopi et domini ducis Burgundie deducitur et tractatur Omnia namque magna fore facta communiter ad dominum episcopum et ad me spectant sicuti multra homicidia furta adulteria violenti concubitus feminarum false mensure edicti communis contemptus et fractio casus in bello campestri et in judiciis deprehensio Justicia autem aliorum hominum est inter me et episcopum Lingonensem nec præpositus Castellionis potest taxare fore factum sine villico ejusdem ville nec villicus sine præposito Si vero aliquis homo captus habeatur pro aliquo fore facto quod commune sit præpositus non potest illum hominem liberare sine villico nec villicus sine præposito nec in eo justiciam exercere Licet præposito justiciam exercere in homines Ducis sine villico et villico libere in homines episcopi sine præposito Si homines episcopi aliquod fecerint fore factum præpositus non potest manum ponere in ipsos nisi per clamorem villici nec villicus in homines meos nisi per clamorem prepositi Medietas vante Castellionis est episcopi altera medietas est mea Similiter medietas omnium magnorum fore factorum est episcopi altera medietas est mea Omnes curvate Castellionis sunt episcopi Quicumque vero habet aratrum apud Castellionem etiamsi haberem debet episcopo curvatam Omnes illi qui in mansis episcopi qui debent caponem manent vel manere voluerint debent semel in anno episcopo placitum generale Episcopus quolibet anno tres habet bannos infra Castellionem quorum quilibet durat tantum per tres septimanas ego vero duos quorum uterque durat tantum per quindecim dies et minima fore facta bannorum tam episcopi quam mei omnia communia sunt episcopo et michi Clerici milites sergenti qui panem capiunt in curiis apud Castellionem non congentur tenere illud bannum Cuilibet etiam integrum modium vini vel amplius per hec edicta vendere vel emere non negatur Ego non possum elevare novas costumias ad Castellionem vel infra banni leugam Castellionis sine episcopo nec episcopus sine me Super illas costumias quas predecessores nostri habuerunt Hugo antecessor meus non potuit firmare Castellionem sine assensu Lingonensis episcopi Unum pactum est inter ipsos quod quoniam dux Burgundie debet accipere feodum Castellionis ab episcopo jurare tenetur et assecurare et facere milites et servientes suos de Castellione jurare quod manum non ponent in rebus quas habeat episcopus infra Castellionem et in appenditiis Castellionis nec in hominum suorum corpora qualiscumque inter ipsos oriatur discordia Statutum est etiam quod ego nichil possum capere in homine episcopi Lingonensis manente Castellione vel in castellaria præter mulierem meam dum pueri manebunt cum patre existentes de manu pastu et familia patris Ipse episcopus similiter nichil potest capere in homine meo præter mulierem suam dum pueri manebunt cum patre existentes de manu pastu et familia patris Preterea si qui homines manserint infra ambitum duarum portarum de Chaumonte si nullam in alia parte ville remanentiam habuerint ibi solummodo mei erunt dum non sint homines proprii episcopi aut de casamentis sitis de Barro supra Secanam de Chaceniaco et de castellaria ejus Et isti quidem si Castellione venerint mansuri sive super episcopum sive super me solius episcopi erunt Alii omnes qui Castellione retinebuntur mansuri in quacumque parte Castellionis terre extra ambitum duarum portarum de Chamonte cujuscumque sit episcopi sive mea omnes erunt episcopo et michi communes et tenementum commune exceptis illis qui de tribus abbatiis venerint Flavigniensis Dervensis monasterii Pultariarum qui omnes sunt mei Si vero eos qui communis facti sunt episcopo et michi retroabire contingerit fondus terre remanebit in dominio ejus cujus prius sint Homines vero hujus communionis utriuslibet mulieres duxerint licite eas habebunt nec Dux nec episcopus eas sequatur sed potius communes erunt Duci et episcopo et earum liberi sicut et viri earum Medietas terre illius que extra fossaria est de Chamonte usque ad viam que est ante domum leprosorum que vadit ad Ampillicum est episcopi et de censu et justicia a via vero illa usque ad stagnum de Marmont et quantum finagium de Marmont durat in terra et in nemore tertiam partem habet episcopus Ego teneo de episcopo quicquid ad Castellionem habeo et in castellaria et omnia feoda Castellionis que milites tenent de me et pro istis feodis sum homo ligius post Regem domini Lingonensis episcopi Si discordia oriatur inter me et episcopum de negotiis Castellionis que veniat ad causam ego sive episcopus vel nostri vicarii pro causis agendis debemus convenire ad Perron de Maul Consoil vel in claustro canonicorum et ego vel meus vicarius medietatem militum meorum de casatis qui pertinent ad Castellionem ad consulendum episcopo tenemur impartiri qui ipsum episcopum tanquam si essent sui homines adjuvare in illa causa et eidem fideliter sine offensa Ducis tenentur consulere Si vero causa durat usque ad judicium judicium est episcopi et illud in domo sua de Castellione si ei placuerit poterit tractare Episcopus etiam movens guerram adversus alium quam adversus me potest guerrare de Burgo et de Castro sicut et ego et teneor adjuvare eumdem episcopum de feodo suo bona fide tanquam dominum meum Lingonensem post Regem Vinctos etiam suos quos vulgo prisios vocant potest episcopus vel ejus vicarius mittere in turre Castellionis quandocumque voluerit sed homines mei illos custodient bona fide tanquam meos Custodes etiam portarum de castro Castellionis debent facere episcopo fidelitatem Preterea liberi homines utriusque domini tutele submissi ad nullam tenentur exire expeditionem vel etiam equitaturam nisi edicti clamatio ex parte domini precedat utriusque Immunes debent esse ab omni taillia et exactione Commendisias suas tenentur persolvere et amborum succumbere justicie dominorum Homines vero canonicorum et militum parere tenentur edicto communiter exclamato cujus transgressionis satisfactio dominum spectat ad utrumque et si dictorum canonicorum vel militum hominem quencumque episcopi seu Ducis satellitum aliquis in mellea deprehendat coram præposito vel majore tenetur accedere ad justiciam exequendam sed nisi sit in mellea capiatur Nemo manum ponere in illum debet ulterius Sed ad dominum illius vim vel injuriam passus tenetur accedere et de adversario suo jus vel justiciam postulare Milites Castellionis sunt homines Ducis et Dux est homo domini Lingonensis Spargicia Castellionis communis est duobus dominis Similiter et pastura de qua episcopi habent unum obolum pro una quaque bidente in uno anno sed nichil accipiunt in alio subsequenti Custodes segetum custodes omnium non nisi per eorum vel sergentorum suorum licentiam custodiuntur hoc excepto quod cuilibet absque dominorum licentia propriis ovibus apponere custodiam permittitur et alienis prohibetur Preterea tam dominus Lingonensis quam dominus Dux apud Castellionem venientes si rebus venalibus ville credenciam querant non debent cogi nisi super eorum vadia venditores accedere illis sed eorum vadia tenentur accipere et ea per annum et diem reservare sic et casatorum vadia in rebus venalibus et apertis tenentur accipi et per spatium septem noctium custodiri Si quis autem iratus domino suo villam fugiat aut relinquat casatorum ville cuilibet licet eum reducere et coram domino suo salvo conducere et si tunc eum domino suo concordare nequeat recedentem illum licite potest usque ad locum conducere salvum per iter et securum Alienigena quisquam si in villa manere veniat nulli domino donec ipse voluerit compellitur famulare et si fore factum incurrat aliquod amborum tenetur exequi justiciam dominorum donec alicui domino se commendet nec eidem liberum ville forum conceditur donec per annum et diem in illa fecerit mantionem et si tunc demum velit forum requirere et annalia ville ritus executus fuerit sibi ville forum conceditur in hunc modum quod præposito sextarium vini et Majori sextarium et duobus ville vantariis pro rei laudatione et concessione duos denarios tenetur exhibere Duobus etiam dominis pro rei recognitione die festo Sancti Martini debet unum solvere denarium annuatim Hec autem fori libertas semel acquisita licite potest in perpetuum heredibus erogari Quilibet homo panem faciens ad vendendum apud Castellionem duobus debet dominis annuatim decem et octo denarios ad festum Sancti Remigii reddendos Nemo libera venalia apud Castellionem facere potest nisi de licentia dominorum Preterea statutum est quod nulle alie monete currant apud Castellionem præterquam Divionensem et Lingonensem ad scambitum secundum valorem corum Que omnia ut rata habeantur et inconcussa præsentem cartam sigilli mei munimine roboravi Actum anno gratie millesimo ducentesimo sexto