Charter Document - 05100178
Charter Number: | 05100178 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de communes et d'affranchissements en Bourgogne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1213 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis amen Odo dux Burgundie universis præsentibus et futuris præsentem paginam inspecturis rei geste noticiam Noverit universitas vestra quod donavi et concessi hominibus meis qui manent vel qui manentes erunt in vico meo qui dicitur Chamons apud Castellionem super Secanam hujusmodi libertatem quod dictior vel potencior qui mansionem habet vel habebit in vico illo immunis erit ab omni tallia et exactione pro vingenti solidis Divionensibus reddendis singulis annis in festo Sancti Remigii Inferiores vero et minus potentes dabunt ad considerationem quatuor proborum hominum qui a communitate manentium in Chamont eligentur Illi autem quatuor ordinabunt omnia que ordinanda erunt inter homines manentes apud Chamont et clamores audient et discordias pacificabunt et causas terminabunt Forisfacta autem mea et emende ad usus et consuetudines castri mei de Talant per manus quatuor electorum Prepositus vero Castellionis nichil juris vel potestatis in eis habebit nisi redditus meos ibi de mandato meo forte recipiat et hoc fiet ad considerationem quatuor electorum Ego autem Odo dux Burgundie hanc libertatem me servaturum in perpetuum bona fide promito et garantire teneor Quod ut ratum habeatur et inconcussum præsentem paginam litteris præsentibus annotatam sigilli mei munimine feci roborari Actum apud Talant opidum meum anno gratie MCC tercio decimo mense augusto per manum Ulrici cappellani mei existentibus in curia mea domino Gauchero de Castellione senescalo meo et Poncio de Froleis conestabulario meo et Gervasio Chauchardo cambellano meo