Charter Document - 05100133
Charter Number: | 05100133 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de communes et d'affranchissements en Bourgogne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Ratification |
Date: | 1283 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Domini Amen Anno incarnationis ejusdem millesimo ducentesimo octogesimo tertio mense decembris nos Hugo de Pomarco Major Guido Jomers Guido Balduini juvenis Hugo Scambitor Perrellus Ynglote Renaudus Porcherii Johannes Cambellani scabini et communia Belnensis notum facimus omnibus præsentes litteras inspecturis vel audituris quod cum dominus noster karissimus Robertus dux Burgundie ex sua mera et liberali gratia nobis concesserit quod de ducentis marchis argenti in quibus singulis annis tenebamur ipsi Domino duci Burgundie prout in quarta nostra continentur nos et nostri successores perpetuo sumus quitti liberi et immunes in hunc modum quod quicumque sit de communia Belnensi domicilium habens morans homo dicti domini Ducis apud Belnam habens aut habiturus quoquomodo in bonis valorem seu extimationem sexcentarum librarum Turonensium monete parve vel plus quantumcumque habeat aut a quibuscumque personis acquirat solvet ipsi domino Duci vel mandato suo duas marchas argenti tantum et non plus Et ille qui non habebit valorem seu extimationem sexcentarum librarum Turonensium monete parve descendendo de quolibet centum dicte monete Turonensis solvet sibi vel mandato suo quolibet anno viginti solidos dicte monete Turonensis et non plus Si vero minus de centum libris Turonensibus descendendo minus solvet secundum modum quod in quadam littera que a dicto domino Duce habemus plenius continetur Nos videntes nostram communiam ex pluribus et arduis debitis oneratam que prout debentur ad presens non possunt sine maximo damno dicte communie persolvi neque reddi unanimiter et concorditer agimus et tractamus cum domino Duce predicto in hunc modum quod dictus Dominus Dux tenetur solvere pro nobis Petro Nicon burgensi Clugniacensi nonagintas et sexaginta libras Turonenses et Danieli Ysuardi civi Astensi octies viginti et tresdecim libras Turonenses per terminos supra hoc statutos et prefixos et quamdiu vivet Magister Johannes de Lugduno clericus ipsius domini Ducis eidem Magistro Johanni singulis annis quamdiu vivet idem Magister Johannes centum libras Turonenses et nos et nostros successores de eisdem acquittare et idempnes modis omnibus observare Nos eidem domino Duci concedimus ratione dicte gratie et debitorum quorum persolvet supradicta quod istud abonamentum usque ad annos septem proximo et continue venturos qui incipient in octabis festi beati Andree Apostoli quod erit anno Domini millesimo ducentesimo octogesimo quarto dicto domino Duci duplicetur et duplum eidem persolvatur ab omnibus suis morantibus apud Belnam salvo nobis et supervenientibus in villa Belnense quod supervenientes de dupplo istius abonamenti nihil solvent immo sint quitti et liberi pro simplici persolvendo videlicet pro quolibet centum libris Turonensibus pro viginti solidis Turonensibus et de plus ascendendo usque ad duas marchas que non possunt excedi et diminuendo de minori numero minus secundum quod in quarta quam habemus a domino Duce supradicta continetur exceptis illis qui convenerunt nobiscum de re certa solvenda et illis cum quibus convenimus de nichilo solvendo qui super abonamento isto se transibunt secundum quod in litteris quas a dicto domino Duce habemus continetur et salvo nobis et nostris successoribus et heredibus quod dictis septem annis elapsis quod nos et nostri heredes et successores de dicto dupplo perpetuo sumus quitti liberi penitus et immunes et quod presens instrumentum nostri neque successoribus nostris non possit prejudicium generare et quod propter hoc instrumentum dominus Dux neque sui heredes sive causam ab ipso habentes super nos neque super nostris heredes neque successores neque super bona nostra aliquid juris sive proprietatis possessionis aut saissine sive receptionis marcharum et pecunie predictarum non possunt reclamare et quod omnes alie littere nostre libertatis et franchisie in sui roboris perpetuo permaneant firmitate In quorum omnium testimonium et munimen litteris istis sigillum dicte communie duximus apponendum Datum anno et mense predictis