Charter Document - 05100132
Charter Number: | 05100132 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de communes et d'affranchissements en Bourgogne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Ruling |
Date: | 1283 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Amen Nos Robertus dux Burgundie notum facimus universis præsentes litteras inspecturis vel audituris quod nos concedimus hominibus nostris communie Belne ut de ducentis marchis argenti in quibus singulis annis nobis ducibus Burgundie tenentur prout in carta communie Belne continetur ipsi homines sint liberi et immunes et de dictis etiam ducentis marchis argenti ipsos homines liberamus absolvimus et quittamus in hunc modum Quicumque sit de communia predicte Belne domicilium habens morans homo noster apud Belnam habens aut habiturus quoquomodo in bonis valorem seu extimationem sexcentarum librarum monete Turonensis parve et plus quantumcumque habeat aut a quibuscumque personis aquirat solvet nobis vel mandato nostro quolibet anno duas marchas argenti tantum et non plus Ille autem qui non habebit in bonis valorem seu extimationem sexcentarum librarum Turonensium monete predicte descendendo de quibuslibet centum libris dicte monete Turonensis solvet nobis vel mandato nostro quolibet anno viginti solidos dicte monete Turonensis et non plus Qui vero minus habebit de centum libris dicte monete secundum minus descendendo persolvet secundum modum extimationis bonorum suorum Ille vero qui habebit in bonis valorem seu extimationem decem librarum tantum dicte monete Turonensis vel minus si sit persona que possit ex artificio suo victum et vestitum sibi acquirere solvet nobis vel mandato nostro duodecim denarios dicte monete Turonensis et non plus Qui solvere volet duas marchas argenti jurare valorem seu extimationem rerum suarum vel bonorum suorum non compelletur sed qui duas marchas argenti solvere noluerit vel recusaverit valorem seu extimationem bonorum suorum jurabit in præsentia Majoris et scabinorum communie Belne et mandati nostri si velit mandatum nostrum interesse Si Major et jurati intelligerint jurantem esse bone fame credetur eidem juranti ex suo simplici solo juramento sine alia omni inquisitione vel probatione super hoc facienda Si vero sinistra suspicio habeatur de jurante Major et scabini inquirent per quinque de vicinis fide dignis et propinquioribus hinc et inde super hoc juratis valorem seu extimationem bonorum ejusdem cujus sinistra suspicio habetur et si repererint per juramentum majoris partis dictorum vicinorum illum cujus sinistra suspicio habeter habere in bonis majorem valorem seu extimationem quam juraverit de majori valore seu extimatione ille qui juraverit cujus sinistra suspicio habebitur secundum formam et modum supradictum usque ad dictas duas marchas solvet tantum absque pena vel emenda solvenda vel levanda Quicumque motu proprio voluntatis mandato nostro concordaverit alias etiam quam predictum est satisfaciendo volumus et concedimus eos esse quittos et liberos et immunes Major et scabini facient preconizari post festum Omnium Sanctorum quod quicumque sit de communia Belne domicilium habens morans homo noster apud Belnam satisfaciat de marchis et pecunia predictis in terminis statutis secundum valorem et extimationem bonorum suorum ad modum supradictum terminorum quibus satisfaciet de marchis et pecunia predictis Primus erit in octavis festi beati Andree Apostoli in quo satisfiet de medietate secundus terminus in quindena Pasche in quo de alia medietate satisfiet Major et scabini nolentes satisfacere de pecunia et marchis predictis secundum formam et modum predictum ad requisitionem mandati nostri compellent ad satisfaciendum per bonorum suorum non corporum captionem Si sint aliqui rebelles ad jurandum vel satisfaciendum ut predictum est si mandatum nostrum petat a Majore et scabinis eos cogi ad jurandum vel ad satisfaciendum et Major et jurati dicant quod eos commode cogere non possint mandatum nostrum poterit eos cogere ex ista causa absque corporis captione Ab illis autem qui de pecunia et marchis predictis juxta modum predictum satisfecerint vel satisfacere voluerint neque nos neque mandatum nostrum possumus neque Major nec scabini predicti possunt vel debent pro illis qui de marchis et pecunia predictis satisfacere noluerint aliquid petere nec cogere pignorare gaigiare ad solvendum vel satisfaciendum pro illis qui satisfacere noluerint tamen ipsi satisfacientes vel satisfacere volentes pro extimatione bonorum suorum juxta modum pro aliis satisfacere nolentibus minime teneantur Filios aut filias conjugati sint aut non morantes cum patribus vel matribus vel aliquo ipsorum a duabus marchis argenti et pecunia predictis volumus et concedimus esse quittos liberos et immunes fratres sorores nepotes neptes et ceteri descendentes qui partiti non fuerint vel divisi pro una persona reputabuntur et ut una persona duabus marchis argenti et pecunia predictis satisfacient juxta modum predictum Si vero predicte persone partite et divise fuerint quamvis in simul moram facient tenentur ad solutionem marcharum et pecuniarum predictarum secundum formam supradictam Liberi fratres sorores nepotes neptes et ceteri descendentes existentes in avoeria a duabus marchis argenti et pecunia predictis erunt quitti et quitte liberi et libere immunes donec sint majores annis secundum patrie consuetudinem Guidonem Balduini dominum Cherreij et semper unum ex heredibus suis et heredum suorum perpetuo descendentem pro una marcha argenti quolibet anno nobis vel mandato nostro solven da et Girardum Fleichart pro nichilo solvendo et suos heredes perpetuo Parisetum Bolerant quamdiu vivet pro nichilo solvendo Relictam Magistro Jacobi apothecarii quamdiu vivet solummodo pro quinque solidis quolibet anno per cursum vite sue persolvendum Et Remigium revenditorem quamdiu vivet solummodo pro nichilo solvendo Pro carreriis Belne reparandis a duabus marchis argenti et pecunia predictis volumus et concedimus esse liberos et immunes Pignora vel gaigia que Major et scabini Belne capient seu capi facient ab illis qui de duabus marchis argenti vel de pecunia predictis non satisfecerint postquam mandato nostro tradita fuerint per octo dies continuos servabuntur antequam vendantur Dolia et cupe in extimationem bonorum computabuntur et omnia utensilia hospitij quecumque sint et vestes consute in valore seu extimatione bonorum non computabuntur neque reputabuntur Vestes empte ut revendantur et utensilia hospitiorum que habentur ad opus hospitum suscipiendorum in valore seu extimatione bonorum reputabuntur Quicumque sit Major communie Belne in anno seu annis sui regiminis ipsum a duabus marchis argenti et pecunia predictis quittamus volumus et concedi mus esse exceptum liberum et immunem Nos vel dux Burgundie vel quicumque successor nostri seu alij causam habentes per nos vel per alium petere non poterimus ab hominibus communie Belne predictas ducentas marchas argenti que per conventiones predictas duarum marcharum argenti et pecunie predictarum per extimationem bonorum juxta modum predictum quitte sint et remisse et contenta predictis conventionibus ex eadem causa debentur exque predicte ducente marche debentur Homines communie Belne huc extantes de communia seu recedentes a communia et de communia non existentes volumus et concedimus a satisfactione et a probatione satisfactionis super duabus marchis argenti et pecunia predictis esse quittos liberos et immunes nisi de anno ultimo in quo ab eis satisfactionis probatum exigetur Homines communie Belne recedentes a Belna ubicumque se transferant vel morentur tenebunt et habebunt bona sua omnia et singula ubicumque sint sita et de dictis bonis suis omnibus suam poterunt facere plenariam voluntatem tam libere quam ante conventiones que in istis litteris continentur et ante confectionem præsentium litterarum ea tenere poterunt vel debebunt ita quod per hoc juri nostro nullum prejudicium auferatur et dictis hominibus nihil conqueratur præter id quod supra est expressum de duabus marchis argenti et aliis summis predictis pro quibus secundum modum predictum ducente marche que nobis ante presentis littere confectionem ab hominibus nostris Belnensibus debebantur remisse sunt et quittate Si quid juris rationis vel actionis sit acquisitum predictis hominibus ex facto nostro vel predecessorum nostrorum vel aliquis ipsorum vel aliqua alia ratione qualitercumque secundum tenorem instrumentorum suorum litterarumque suarum aut alias volumus et concedimus eisdem hominibus esse salvum litteris præsentibus nonobstantibus et conventionibus prenotatis Major et scabini communie Belne pro negotiis dicte communie ville Belne poterunt imponere aut inducere hominibus predictis communie ville Belne et levare a dictis hominibus quantamcumque summam pecunie voluerint et quamcumque viderint expedire et si ad jactus dictorum negotiorum dicte communie ville Belne faciendos mandatum nostrum interesse voluerint intererit in hoc socius tanquam unus de scabinis ville Belne et jurabit super sancta Dei Evangelia quod in dictis jactibus dictarum missionum faciendis bene et fideliter se habebit Et sciendum est quod virtute hujusmodi littere vel eorum qui in presenti littera continentur super homines predictos vel super bona sua sive ratione possessionis sive proprietatis vel receptionis pecunie aut marcharum predictarum exigere non possumus nec dicti homines super nos nec reclamare plus juris aut rationis quam poteramus et debebamus ante præsentem littere confectionem vel perfectionem eorum que in presenti littera continentur omnibus tamen punctis et articulis presentis littere durantibus in sui roboris firmitate Promittimus insuper pro nobis et nostris heredibus et successoribus nostris et causam a nobis habentibus per stipulationem legitimam et solemnem et per juramentum nostrum super Sancta Dei Evangelia corporaliter prestitum omnia privilegia et omnes libertates generaliter aut specialiter a prædecessoribus nostris aut a nobis vel a quibuscumque dictis hominibus concessis et concessa inviolabiter observare Volumus quod usus et consuetudines rationabiles predicte communie ac hominum predictorum nullo modo refringi per ea que in presenti littera continentur ita quod per hoc juri nostro nullum prejudicium auferatur et dictis hominibus nichil novi queratur præter id quod super est expressum quod de duabus marchis argenti et aliis summis predictis pro quibus secundum modum predictum ducente marche que nobis ante confectionem presentis littere ab hominibus nostris Belne debebantur remisse scilicet et quittate Obligantes nos et nostros heredes et successores et causam a nobis habentes per nostrum jam prestitum juramentum ad omnia singula supradicta ac si specialiter essent innumerata proposita et ita firmiter tenenda et in perpetuum inviolabiliter observanda et in nullo contravenire promittimus per nos vel per alium ut nec contravenire volenti in aliquo consentire verbo signo vel facto seu consensu tacite vel expresse aut modo alio qualicumque vel quocumque Volentes et concedentes quod si aliqua contrarietas repugnantia dubietas obscuritas aut duplicitas inveniatur aut reperiatur quocumque modo et quocumque tempore in privilegiis instrumentis litteris et cartis dicte communie Belne ex qua in dictis privilegiis instrumentis litteris et cartis sive antica vel nova sunt et continentur et exponentur secundum quod melius et utilius poterunt intelligi rationabiliter ad utilitatem dicte communie et hominum predictorum ac exponi Renunciamus siquidem in hoc facto ex certa scientia per juramentum predictum exceptioni doli mali lesionis vel deceptionis In factum omni actioni nobis et nostris heredibus sive successoribus vel a nobis causam habentibus quantum ad revocandum predicta vel aliquid de predictis competenti vel in futurum competiture implorationi judicis officij et prelati constitutioni presente utroque et omni auxilio totius juris canonici et civilis et omnibus exceptionibus juribus rationibus allegationibus deffensionibus totius juris et facti et aliis quibuscumque que contra presens instrumentum vel factum possent obiici vel opponi et juri dicenti generalem renunciationem non valere In quorum omnium testimonium et munimen perpetuum litteris istis sigillum nostrum duximus apponendum Actum anno Domini MCC octogesimo tertio mense decembris Philippo Rege Francorum nunc regnante