Charter Document - 05100127
Charter Number: | 05100127 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de communes et d'affranchissements en Bourgogne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Submission |
Date: | 1232 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sanctissimo patri ac Domino Gregorio summo pontifici Hugo dux Burgundie suus humilis filius devota pedum oscula beatorum sanctitatem vestram humiliter exoro patre sancte quatenus confirmare dignemini hominibus meis ville Belne libertatem illam quam eisdem hominibus et eorum heredibus contuli et concessi et sacramento meo prestito in perpetuum tenendam firmam sicut in litteris meis super hoc confectis quibus eisdem hominibus tradidi plenarie continetur quarum tenorem feci inferius annotari Rogo etiam et exoro ut venerabili in Christo patri domino archiepiscopo Lugduno datis vel mandatis ut potestatem habeat supponendi terram meam et homines meos interdicto preter villam Belne si contra hanc libertatem aliquando per me vel alium vellem ire aut in aliquo resilire Tenor autem litterarum mearum et dicte libertatis quam eisdem meis hominibus tradidi est talis [] Noverint universi presentes et futuri quod ego Hugo dux Burgundie dedi et concessi in perpetuum talem libertatem hominibus meis ville Belne quod dictior ejusdem ville Belne non pagabit michi per annum de censa ducentarum marcharum argenti quam debent michi annuatim nisi unam marcham argenti et iidem homines sic tenentur michi facere valere annuatim villam Belne dictam censam ducentarum marcharum argenti talis argenti scilicet quale scambitores inter se dant et recipiant reddendarum etiam apud Belnam mihi vel mandato meo die martis proxima ante ramos Palmarum vel in sabbato magno Pasche apud Barrum Et si tunc dicta censa non redderetur ego possem vadi are Si autem levando a dicti ore dictam marcham argenti annuatim predicta summa ducentarum marcharum non posset levari de predicta villa manentes in villa eidem tenentur supplere quod deerit a predicta summa Et si levando marcham a dictione de villa antedicta plus quam ducentas marchas argenti va luent quod plus valebit meum erit Major vero et scabini prius electionem Majoris et scabinorum quolibet anno jurabunt quod facient michi valuere villam Belne quantum poterunt bona fide ultra summam predictam ducentarum marcharum levando unam marcham annuatim a dictione tantum modo sicut predictum est tradetur eisdem majori et scabinis super hoc quod ex inde fecerint per juramentum predictum nec ultra hoc poterunt a me super hoc in aliquo molestari hanc autem libertatem et has pactiones juravi tenendas et inviolabiliter in perpetuum observandas salvis nichilominus eisdem hominibus omnibus libertatibus juribus cartis et instrumentis a me et a predecessoribus meis nec non et a quibuscumque aliis sibi concessis et etiam consuetudinibus suis et bonis usibus hucusque habitis et obtentis Si autem quod absit ab hujus modi libertatibus et pactionibus in aliquo resilirem vel alius per me volo et concedo quod venerabiles in Christo Patres Dominus Archiepiscopus Lugdunensis Eduensis Lingonensis Cabilonensis Episcopi qui pro tempore fuerint homines meos et terram meam excepta villa Belne prout juridictioni eorum subjiciuntur supponent interdicto sine aliqua offensa mea usque ad satisfactionem condignam irrefragabiliter observando In hujus autem rei testimonium presentes litteras dictis Majori et communie tradidi sigilli mei munimine roboratas Actum publice anno Domini M ducentesimo tricesimo secundo
Markups
Names Markup:
Sanctissimo patri ac Domino Gregorio summo pontifici Hugo dux Burgundie suus humilis filius devota pedum oscula beatorum sanctitatem vestram humiliter exoro patre sancte quatenus confirmare dignemini hominibus meis ville Belne libertatem illam quam eisdem hominibus et eorum heredibus contuli et concessi et sacramento meo prestito in perpetuum tenendam firmam sicut in litteris meis super hoc confectis quibus eisdem hominibus tradidi plenarie continetur quarum tenorem feci inferius annotari Rogo etiam et exoro ut venerabili in Christo patri domino archiepiscopo Lugduno datis vel mandatis ut potestatem habeat supponendi terram meam et homines meos interdicto preter villam Belne si contra hanc libertatem aliquando per me vel alium vellem ire aut in aliquo resilire Tenor autem litterarum mearum et dicte libertatis quam eisdem meis hominibus tradidi est talis []embed Noverint universi presentes et futuri quod ego Hugo dux Burgundie dedi et concessi in perpetuum talem libertatem hominibus meis ville Belne quod dictior ejusdem ville Belne non pagabit michi per annum de censa ducentarum marcharum argenti quam debent michi annuatim nisi unam marcham argenti et iidem homines sic tenentur michi facere valere annuatim villam Belne dictam censam ducentarum marcharum argenti talis argenti scilicet quale scambitores inter se dant et recipiant reddendarum etiam apud Belnam mihi vel mandato meo die martis proxima ante ramos Palmarum vel in sabbato magno Pasche apud Barrum Et si tunc dicta censa non redderetur ego possem vadi are Si autem levando a dicti ore dictam marcham argenti annuatim predicta summa ducentarum marcharum non posset levari de predicta villa manentes in villa eidem tenentur supplere quod deerit a predicta summa Et si levando marcham a dictione de villa antedicta plus quam ducentas marchas argenti va luent quod plus valebit meum erit Major vero et scabini prius electionem Majoris et scabinorum quolibet anno jurabunt quod facient michi valuere villam Belne quantum poterunt bona fide ultra summam predictam ducentarum marcharum levando unam marcham annuatim a dictione tantum modo sicut predictum est tradetur eisdem majori et scabinis super hoc quod ex inde fecerint per juramentum predictum nec ultra hoc poterunt a me super hoc in aliquo molestari hanc autem libertatem et has pactiones juravi tenendas et inviolabiliter in perpetuum observandas salvis nichilominus eisdem hominibus omnibus libertatibus juribus cartis et instrumentis a me et a predecessoribus meis nec non et a quibuscumque aliis sibi concessis et etiam consuetudinibus suis et bonis usibus hucusque habitis et obtentis Si autem quod absit ab hujus modi libertatibus et pactionibus in aliquo resilirem vel alius per me volo et concedo quod venerabiles in Christo Patres Dominus Archiepiscopus Lugdunensis Eduensis Lingonensis Cabilonensis Episcopi qui pro tempore fuerint homines meos et terram meam excepta villa Belne prout juridictioni eorum subjiciuntur supponent interdicto sine aliqua offensa mea usque ad satisfactionem condignam irrefragabiliter observando In hujus autem rei testimonium presentes litteras dictis Majori et communie tradidi sigilli mei munimine roboratas Actum publice anno Domini M ducentesimo tricesimo secundo