Charter Document - 05100064
Charter Number: | 05100064 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de communes et d'affranchissements en Bourgogne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1369 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Karolus Dei gratia Francorum rex notum facimus universis tam præsentibus quam futuris nos in infra scriptas recordationis inclite carissimi domini progenitoris nostri vidisse litteras formam que sequitur continentes [] Quas quidem litteras supra transcriptas ac omnia et singula contenta in eisdem prout superius sunt expressa laudantes approbantes ratificantes et volentes eas et ea ex nostra auctoritate regia regiaque potestatis plenitudine et de speciali gratia quatenus ad nos spectat et in quantum de ipsis et in eorum contentis Majores scabini et habitatores dicte ville Divionensis usi fuerunt temporibus retroactis ad eorum supplicacionem et requestam confirmamus serie præsentium litterarum nostro et alieno in omnibus jure salvo Quod ut firmum et stabile permaneat in futurum nostrum hiis præsentibus fecimus apponi sigillum Datum Parisius anno Domini millesimo CCC sexagesimo nono mense novembris regni vero nostri anno sexto Per Regem ad relationem consilii J De Luz