Charter Document - 05100046
Charter Number: | 05100046 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de communes et d'affranchissements en Bourgogne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1284 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Amen Nos Robertus dux Burgundie notum facimus universis præsentes litteras inspecturis vel audituris quod nos concedimus hominibus nostris communie Divionis ut de quingentis marchis argenti in quibus singulis annis nobis et ducibus Burgundie tenentur prout in carta communie Divionis continetur ipsi homines sint liberi et immunes et de dictis quingentis marchis argenti ipsos homines liberamus absolvimus et quittamus in hunc modum videlicet ut quicumque sit de communia Divionis predicta domicilium habens morans homo noster apud Divionem habens aut habiturus quoquomodo in bonis valorem seu extimationem sexcentarum librarum Turonensium parvorum et plus quantumcumque habeat aut a quibuscumque personis acquirat vel habeat solvet nobis vel mandato nostro quolibet anno duas marchas argenti tantum et non plus Ille autem qui non habebit in bonis valorem seu extimationem sexcentarum librarum Turonensium parvorum descendendo de quolibet centum libris dicte monete Turonensis solvet nobis aut mandato nostro quolibet anno viginti solidos Turonenses parvorum et non plus Qui vero minus habebit de centum libris Turonensium parvorum secundum minus descendendo persolvet secundum modum extimationis bonorum suorum Quicumque vero moram faciet apud Divionem homo noster ad minus solvet nobis vel mandato nostro quolibet anno XII denarios Turonensium parvorum Qui autem solvere volet duas marchas argenti jurare valorem seu extimationem rerum suarum vel bonorum suorum non compelletur Sed qui duas marchas argenti solvere noluerit vel recusaverit valorem seu extimationem bonorum suorum jurabit in præsentia Majoris et scabinorum communie Divionensis et mandati nostri si velit mandatum nostrum interesse Si Major et jurati intelligant jurantem esse bone fame credetur eidem juranti ex solo suo simplici juramento sine omni alia inquisitione vel probatione super hoc facienda Si vero sinistra suspicio habetur de jurante Major et scabini inquirent per quinque de vicinis fide dignis et propinquioribus hinc et inde super hoc juratis valorem seu extimationem bonorum ejusdem cujus sinistra suspicio habetur et si reperierint per juramentum Majoris partis dictorum vicinorum illum cujus sinistra suspicio habetur habere in bonis majorem valorem seu extimationem quam juraverit de majori valore seu extimatione ille qui juravit cujus sinistra suspicio habebitur secundum formam et modum predictum usque ad dictas duas marchas solvet tantum absque pena vel emenda solvenda vel levanda Quicumque de dictis marchis et pecunia nobis vel mandato nostro concordaverit illum qui sic concordaverit inde volumus immunem esse et liberum illa vice Major et scabini predicti facient preconizari annuatim post festum Omnium Sanctorum quod quicumque sit de communia Divionis domicilium habens morans homo noster apud Divionem satisfaciat de marchis et pecunia predictis in festo Purificationis Beate Marie Virginis Major et scabini volentes satisfacere de marchis et pecunia predictis secundum formam predictam ad requisitionem mandati nostri compellent eos ad satisfactionem per bonorum suorum non corporum captionem Si sit aliquis rebellis ad jurandum vel satisfaciendum ut predictum est si mandatum nostrum petat a Majore et scabinis eos cogi ad jurandum vel ad satisfaciendum et Major et scabini dicant quod eos commode cogere non possunt aut nolunt mandatum nostrum poterit eos cogere ex ista causa absque corporis captione Illi autem qui super hoc juraverint et satisfacere voluerint pro illis qui jurare et satisfacere noluerint gagiari vel cogi non possunt aut debent Filios filias sive conjugati sint aut non morantes cum patribus aut matribus vel aliquo ipsorum a dictis duabus marchis et pecunia predictis volumus et concedimus esse quitos liberos et immunes Fratres et sorores nepotes neptes et ceteri descendentes qui partiti non fuerint aut divisi pro una persona reputabuntur et ut una persona de duabus marchis argenti et pecunia predictis satisfacient juxta modum predictum Si vero predicte persone partite et divise fuerint quamvis insimul moram faciant tenentur ad solutionem marcharum et pecunie predictarum secundum formam predictam Si autem liberi fratres sorores nepotes neptes et ceteri descendentes in avoeria fuerint ille qui ipsorum habuerit avoeriam de duabus marchis argenti et pecunia predictis pro se et existentibus in avoeria solvet secundum extimationem bonorum suorum et bonorum illorum qui fuerint in ejus avoeria et secundum modum predictum et formam predictam dum tamen ultra duas marchas argenti pro se et existentibus in avoeria non solvat Pignora aut gagia que Major et scabini Divionis capient vel capi facient ab illis qui de dictis duabus marchis et pecunia non satisfecerint postquam mandato nostro tradita fuerint per octo dies continuos servabuntur antequam vendantur Dolia et cuppe in extimatione bonorum computabuntur et omnia alia utincilia hospitii quecumque sint et vestis consuta in valore seu extimatione bonorum non computabuntur neque reputabuntur Vestes empte ut revendantur utincilia hospitum que habentur ad opus hospitum suscipiendorum et hospitandorum in valore seu existimatione bonorum reputabuntur et computabuntur Quicumque sit Major communie Divionis in anno vel annis sui regiminis ipsum a dictis duabus marchis et pecunia quittamus et volumus esse liberum et exemptum Nos vel dux Burgundie vel quicumque successor noster seu alii a nobis causam habentes per nos aut per alium petere non poterimus ab hominibus communie Divionis dictas quingentas marchas quoniam per conventiones predictas duarum marcharum argenti et pecunie predictarum pro extimatione bonorum juxta modum predictum quitate sunt et remisse et contenta in dictis conventionibus ex eadem causa debentur ex qua dicte quinginte marche debebantur Homines communie Divionis sive existentes de communia sive recedentes de communia et de communia non existentes volumus et concedimus a satisfactione et a probatione satisfactionis super duabus marchis argenti et pecunia predictis esse quittos liberos et immunes nisi de anno ultimo in quo ab eis satisfactionis probatio exigetur Homines communie Divionis recedentes a villa Divionensi ubicumque se transferant vel morentur tenebunt et habebunt bona sua omnia et singula mobilia et immobilia ubicumque sint sita et ex ipsis bonis suis omnibus et singula poterunt facere suam plenariam voluntatem tam libere ut ante conventiones que in præsentibus litteris continentur et ante confectionem præsentium litterarum ea tenere poterant aut debebant ita quod per hec juri nostro nullum prejudicium afferatur et dictis hominibus nichil novi queratur præter id quod superius est expressum de duabus marchis argenti et aliis sommis predictis pro quibus secundum modum predictum quinginte marche que nobis ante presentis littere confectionem ab hominibus nostris Divionensibus debebantur remisse sunt et quittate Si quid juris actionis vel rationis sit acquisitum predictis hominibus ex facto nostro vel predecessorum nostrorum vel aliquo suo aut aliqua alia ratione qualicumque secundum tenorem privilegiorum instrumentorum suorum litterarumque suorum aut alias volumus et concedimus eisdem hominibus esse salvum in personis et bonis et rebus eorum mobilibus et immobilibus litteris præsentibus nonobstantibus et conventionibus prenotatis Major et scabini Divionenses pro negociis dicte communie Divionis poterunt imponere aut indicere hominibus dicte communie et levare a dictis hominibus quantamcumque summam pecunie voluerint et quando viderint expedire et si ad jactus missionum dictorum negociorum dicte communie faciendum mandatum nostrum interesse voluerit intererit in hoc socius in hoc tanquam unus ex scabinis ville Divionis et jurabit super sancta Dei euvangelia quod in dictis jactibus dictorum missionum faciendis bene et fideliter se habebit hoc salvo quod si questio vel dissensio esset inter nos et dictos homines communie Divionis Major et scabini Divionenses presente mandato nostro si voluerit interesse super homines dicte communie imponere poterunt et levare missiones competentes ad deffensionem ipsorum quas missiones nos vel mandatum nostrum perturbare aut contradicere non possumus aut debemus Et sciendum est quod virtute hujusmodi littere vel eorum que in presenti littera continentur super dictos homines vel super bona sua sive ratione possessionis sive proprietatis aut receptionis pecunie aut marcharum predictarum exigere non possumus nec dicti homines super nos nec etiam plus reclamare juris aut rationis quam poteramus et debebamus ante presentis littere confectionem vel perfectionem eorum que in presenti littera continentur omnibus tamen punctis et articulis presentis littere durantibus in sui roboris firmitate Promittimus insuper pro nobis et nostris heredibus et successoribus et pro causam a nobis in hoc habentibus per stipulationem legitimam et solempnem et per juramentum nostrum super sancta Dei euvangelia corporaliter prestitum omnia privilegia omnes libertates immunitiones cartas instrumenta percursus et litteras communie Divionis sigillatas et sigillata a regibus Francie et quolibet eorum et a prædecessoribus nostris et a nobis et a quibuscumque specialiter et generaliter dictis hominibus concessas et concessa inviolabiliter observare in personis et rebus et bonis eorum et per banleucam Divionensem volentes quod usus consuetudines et jura communie predicte et hominum predictorum nullo modo possint infringi per ea que in presenti littera continentur Ita quod per hoc juri nostro nullum prejudicium afferatur et dictis hominibus nichil novi queratur præter id quod superius est expressum quod de duabus marchis argenti et aliis summis predictis pro quibus secundum modum predictum quingente marche que nobis ante presentis littere confectionem ab hominibus nostris Divionis debebantur remisse sunt et quittate Obligantes nos et nostros heredes et successores et causam a nobis habentes per nostrum jam prestitum juramentum ad omnia et singula supra dicta ac si essent specialiter enumerata proposita vel dicta firmiter tenenda et in perpetuum inviolabiliter observanda et in nullo contraire promittimus per nos vel per alium nec contravenire volenti in aliquo consentire tacite vel expresse aut modo alio qualicumque volentes et concedentes quod si aliqua contrarietas repugnantia dubietas obscuritas duplicitas vel simplicitas inveniatur aut reperiatur quocumque modo et quocumque tempore in privilegiis instrumentis litteris cartis percursibus libertatibus et immunitatibus eorum eaque in dictis privilegiis cartis instrumentis et litteris sunt sint antiqua vel nova intelligantur et exponantur rationabiliter secundum quod melius et utilius poterunt intelligi ac exponi ad utilitatem dicte communie et hominum predictorum Item cum discordia verteretur inter nos ex una parte et homines dicte communie ex altera super hoc quod petebant a nobis vicecomitatum Divionensem quem acquisieramus quod non poteramus facere ut dicebant tandem concordatum est in dictis conventionibus inter nos et ipsos habitis in hunc modum quod nos dictum vicecomitatum cum omnibus juribus et pertinentiis ejus in hominibus justicia dominio et nundinis Omnium Sanctorum et aliis in dictam communiam transferimus eo modo quo eidem communie predicta competunt in ceteris locis ville et dictum vicecomitatum ipsi communie perpetua pro nobis et nostris heredibus concedimus et quittamus ita tamen quod ipsi homines vicecomitatus solvent nobis de marchis et pecunia predictis secundum modum predictum et taxatum in aliis hominibus communie supradicte salvis ipsis hominibus vicecomitatus libertatibus quas habebant ante presentis littere confectionem et quem vicecomitatum cum ejus juribus dictis hominibus communie Divionis bona fide garantire promittimus contra omnes perpetuo et tenemur Renunciantes siquidem in hoc facto ex certa scientia et per dictum juramentum exceptioni lesionis vel deceptionis in factum omni actioni nobis et nostris heredibus sive successoribus vel a nobis causam habentibus ad revocandum predicta vel aliquod de predictis competenti vel in futurum competiture Implorans officium judicis et prelati constitutioni presente utroque et omni auxilio totius juris canonici et civilis et omnibus exceptionibus juribus rationibus allegationibus deffensionibus totius juris et facti et aliis quibuscumque que contra presens instrumentum vel factum possent obici sive dici et juridicenti generalem renunciationem non valere In quorum omnium testimonium et munimen perpetuum litteris istis sigillum nostrum duximus apponendum Actum anno Domini millesimo ducentesimo octogesimo quarto mense decembris Philippo rege Francorum tunc regnante