Charter Document - 05100042
Charter Number: | 05100042 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de communes et d'affranchissements en Bourgogne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Order |
Date: | 1235 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hugo dux Burgundie carissimis suis et dilectis Majori et scabinis et toti communie Divionensi salutem et amorem Noveritis quod nos petitionem quam nobis fecistis audivimus et intelleximus diligenter pro eo quod nobis non videtur esse dissona rationi Que petitio talis fuit videlicet ut vobis concederemus et vellemus quod qui institueretur Major in communia Divionensi deinceps usque post transactum triennium ille idem non posset eligi in Majorem similiter qui per unum annum essent scabini nullus eorum usque post transactum triennium ullo modo posset vocari vel eligi in scabinium Adjunctum etiam fuit vestre petitioni ut non possent in uno anno fieri Major vel scabinus pater cum filio aut filius cum patre neque similiter duo fratres Quam petitionem pro eo quod eam perpendimus nobis et nostris esse non noceam vobis autem et posteris vestris necessariam et honestam de consensu consilii nostri eam vobis et vestris posteris concedimus et donamus Veruntamen vobis liceat Majorem qui pro tempore fuerit quantumcumque vobis placuerit ipsum reeligere in Majorem dummodo inventus fuerit idoneus et fidelis et nobis et ville utilis et ab universitate ville fuerit reelectus Et hec vobis concedimus et precepimus firmiter observari salvis nichilominus omnino vobis et posteris vestris litteris cartis consuetudinibus et aliis usibus bonis usque nunc habitis et obtentis Et ut hoc ratum et firmum in perpetuum habeatur præsentibus litteris sigillum nostrum fecimus apponi Actum anno Domini MCCXXX quinto mense novembris