Charter Document - 05100037

Charter Document - 05100037


Charter Number: 05100037
Cartulary Title: Chartes de communes et d'affranchissements en Bourgogne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Guarantee
Date: 1231
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Villermus de Vergeio senescallus Burgundie notum facio universis præsentes litteras inspecturis quod quando Hugo dux Burgundie contulit libertatem marcharum hominibus suis ville Divionensis quam per sacramentum suum in perpetuum tenere promisit ego similiter juravi dictam libertatem sicut in litteris Ducis est expressum firmiter observare et consilium et auxilium meum fideliter imponere de dicta libertate firmiter observanda Si vero Dux de his in aliquo dictis hominibus suis per se vel per mandatum suum vellet molestiam inferre vel de his in aliquo resilire ego per sacramentum meum pro posse meo fideliter laborarem ut Dux dictam libertatem et pactiones teneret et ego dictos homines Divionenses ubique conservarem secundum posse meum In hujus rei testimonium dictis hominibus præsentes litteras tradidi sigilli mei munimine roboratas Datum Divioni anno Domini MCCXXX primo mense novembris