Charter Document - 05100036
Charter Number: | 05100036 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de communes et d'affranchissements en Bourgogne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Ruling |
Date: | 1231 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Amen Noverint universi presentes et futuri quod ego Hugo dux Burgundie dedi et concessi in perpetuum talem libertatem hominibus meis ville Divionis quod dictior ejusdem ville Divionis non pagabit mihi per annum de censa quingentarum marcharum quam mihi debent annuatim nisi unam marcham argenti Et iidem homines sic tenentur mihi facere valere annuatim villam Divionensem dictam censam quingentarum marcharum argenti talis argenti scilicet quale scambitores inter se dant et recipiunt reddendas eciam apud Divionem mihi vel mandato meo die martis proxime ante ramos Palmarum vel sabbato magno Pasche apud Barrum et si tunc non redderentur ego possem vadiare Si autem levando a dictiori dictam marcham argenti annuatim predicta summa quingentarum marcharum non posset levari de predicta villa manentes in eadem ville tenentur supplere quod deerit a summa et si levando marcham a dictiori villa ante dicta plus quam quingentas marchas argenti valuerit quod plus valebit meum erit Major vero et scabini post electionem Majoris et scabinorum quolibet anno jurabunt quod facient mihi valere villam Divionis quantum poterunt bona fide ultra summam predictam quingentarum marcharum levando unam marcham annuatim a dictiori tantum sicut predictum est et credetur eis Majori et scabinis super hoc quod ex unde fecerint per juramentum predictum nec ultra hoc poterunt a me super hoc in aliquo molestari Hanc autem libertatem et has pactiones juravi tenendas et inviolabiliter in perpetuum observandas salvis nichelominus eisdem hominibus omnibus libertatibus juribus cartis et instrumentis a me et a predecessoribus meis nec non et a quibuscumque aliis sibi concessis et etiam consuetudinibus suis et bonis usibus huc usque habitis et optentis Si autem quod absit ab hujus modi libertatibus et pactionibus in aliquo resilirem vel alius per me volo et concedo quod venerabiles in Christo patres dominus Archiepiscopus Lugdunensis Eduensis Lingonensis et Cabilonensis episcopi qui pro tempore fuerint homines meos et terram meam excepta villa Divionis prout juridictioni eorum subitiuntur supponant interdicto sine aliqua offensa mea usque ad satisfactionem condignam inrefragabiliter observando In hujus autem rei testimonium presentes litteras dictis Majori et communie tradidi sigilli mei munimine roboratas Actum publice Divioni in Vigiliis Omnium Sanctorum anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo primo