Charter Document - 05100027

Charter Document - 05100027


Charter Number: 05100027
Cartulary Title: Chartes de communes et d'affranchissements en Bourgogne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Ratification
Date: 1221
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Hugo Dei gratia Lingonensis episcopus universis præsentes litteras inspecturis in Domino salutem Noverit universitas vestra quod Alaydis nobilis ducissa Burgundie postulavit et requisivit a nobis quatinus si forte contigerit quod in aliquo resiliat a pactionibus quas habet ergo communiam Divionensem usque dum Hugo filius ejus pervenerit ad vicesimum primum annum etatis sue que pactiones continentur expresse in carta ejusdem Ducisse quam dicte communie tradidit suo sigillo sigillatam in anno Domini MCC vicesimo si postquam clamorem dicte communie super resultu ejusdem Ducisse reciperimus infra quadraginta dies a nobis canonice monita ad pactiones dicte carte sue cum pleno satisfactione redire noluerit terram ejus ubiconque sit in episcopatu nostro præter villam Divionis districto supponamus interdicto et faciamus observari Nos vero sicut ipsa Ducissa postulavit et requisivit a nobis secundum formam superius comprehensam faciemus quociens super hoc fuerimus requisiti a dicta communia vel per Majorem vel per aliquem juratorum vel per quemlibet alium nuntium nobis deferentem litteras de communia Divionis In hujus rei testimonium presentis pagine sigillum nostrum apposuimus Actum anno Domini MCC vicesimo primo